Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 202, S. 249
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 202, S. 249


In nomine dei çterni et saluatoris nostri Ihesu Christi summi pastoris. Oysalbertus gratia dei dux rectorque s. Traiectensis çcclesiç cunctis huius çcclesiç domnique s. Seruatii fidelibus presentibus atque futuris cognitum esse uolumus. qualiter per consilium nostrorum fidelium clericorum atque laico- rum abbatiam s. Seruatii per consensum Rutgeri Treuericç sedis archiepis- copi acquisiuimus. Ego autem in huius largitionis recompensationem dedi legali & firmissima traditione ad altare b. Petri quandam uillam. uoeabulo Burtz. in pago et comitatu Ârdunensi iacentem. cum omnibus appenditiis iuste et legaliter ad se pertinentibus. eo nimirum tenore. ut utrumque abba tiam scilicet et eandem uillam usufructuario teneam omnibus diebus uitç meç. Post meum uero discessum omnes res monasterium et uniuersç possessiones s. Seruatii cum prefata uilla Burs cum omni integritate ad altare & potes- tatem s. Petri reuertantur. et in illius dominatione perpetua stabilitate con sistant. Alium quoque locum qui dicitur Burg iuxta fluuium Mosellç in comitatu Magnacensi legitima traditione presentialiter dedi ad s. Petrum fine- tenus habendum. Gulisam uero in pago supradicto et comitatu Euerhardi de rebus s. Seruatii secus Mosellam iacentem pro uestitura et firinitate red- didi. Concessi etiam ego Gislebertus prefatç ecclesiç s. Petri in beneficio de rebus s. Maximini uillam nomine Taleuang cum omnibus suis appendi tiis eo tenore. ut quamdiu ego uixero eadem uilla s. Treuericç çcclesiç usi
234
bus deseruiet. et episcopí arbitrio disponatur. �?е�? conuenientia et huius rei pactum coram domno nostro Henrico glorioso rege et coram illius principi- bus statutum et ab eo collaudatum atque sanccitum est. suis proceribus con- sentientibus. Scd ne forte huius conditionis atque traditionis noticia obliuionc depcriat. ucrum stabilis et inuiolata permaneat. presentís scripture, testamen- tum fieri, et quorundam uiroruni qui interfuerunt nomina subter adnecti pre- cepimus. illorum uidclicet qui traditionem et uestituram uiderunt coram al tare s. Seruatii.
Signum Uuothilberti qui uestituram attulit. S. Uualgeri comitis. S. Thiedrici comitis. S. Cristiani comitis. S. Folcoldi comitis. S. Godefridi. S. Gerolfi. S. Razoni. S. Ilugoni. S. lleginoldi. S. Burigrici. S. Gi- silbarti. S. Godefridi. S. Ingibrandi. S. Ansfrithi. S. Uualtgeri. S. Ar- noldi. S. Nithardi abbatis. S. Friderici diaconi. S. Ilerulfi prepositi. S. Sarauardi diaconi. S. Herimari custodie. S. Stephani presbyteri. S. Ar- noldi presbyteri. S. Gerardi presbyteri. S. Sigiberti presbyteri. S. Heir merini presbyteri. S. Uualteri presbyteri. S. Odrici presbyteri. S. Geroldi presbyteri. S- Ueginhardi diaconi. S. Sfogili diaconi. S. Uuarneri diaconi. Sigibertus s. Seruatii alumnus scripsit et subscripsit. Actum in Traiecto. anno dominico incarnationis .DCCCC.XXVIII. anno uero .V. domni Henrici serenissimi regis super regnum quondam Lotharii. indictione .1. —.
SIuS bem Balduineo.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 202, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/d89373f2-e278-4ac0-923a-2ec725a3bfca/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success