Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 263, S. 304
Iohannes episcopus. seruus seruorum dei. karissimis nobis in Christo fratribus. uniuersis episcopis. ac totius dignitatis et ordinis catholicis uiris. presentibus scilicet et futuris. perpetuam salutem. Quia licet indigni. diuinç tarnen dignationis gratia disponente s. Petri apostolorum principie sacratissi- mam sedem. uniuersaleque in toto orbe terrarum magisterium suscepimus. necesse est. omnium ecelesiarum ut diligentissimam sollicitudinem ¡ta instan ter habeamus. ne earum iura, auctoritate eiusdem apostolorum principie, cç- terorumque sibi subsequentium uenerabilium patrum inuiolabiliter statuta et confirmata. nostro minuantur et pereant tempore, sed potius recorroborata decenter augeantur atque proficiant. Ideoque omnium uestrum nosse uolu- mus sanctitatem et industriam. quod Theodorico dilectissimo fratre nostro s. Treuerensis çcclesiç archiepiscopo ueniente liomam. oratum ad ss. apostolo rum limina audiuimus etiam sicut pridem audiendo immo et legendo com- pertum habuimus. eaudem ipsam prç ceteris Oalharum ecclesiis Christiane religionis exordium, catholiceque fidei prima rudimenta percepisse. per ss. uirorum Eucharii. UaLerii. ac Materni. et cçterorum euangelicam doctrinam. quos tempore suo predictus beatissimus Petrus apostolus ordinauit et instruxit. necnon illuc ad predicandum direxit. Vnde totius ordinis nostrac sedis apos tolice consultu. gratuitoque assensu: iura priuilegiorum. quç a s. Romana matre çcclesia prefatis Sanctis, eorumque reliquis successoribus. id est. Agri- cio. Maximino. Paulino. Seuero. almiñcis et apostolicis uiris a primordio et usque nunc auctentice concessa sunt, quçque etiam ipsius ciuitatis excidio. incendio aliquoue casu consumpta approbantur. eidem s. 1'reuerensi çcclesiç predictoque fratri nostro Theoderico; et per eum cunctis successoribus suis reconfirmare. recorroborare. et omnimodo restituere dignum duximus. per huius nostri apostolici priuilegii ualidissimam constitutionera. decerncntes. ut quandocumque a nostra principali et apostólica sede episcopus. presbyter, uel diaconus. uel subdiaconus. siue quilibet Ordinarius legatus pro çcclesiasticç utilitatis causa, seu pro agenda sinodo in Galliam. Germaniantue destinâtes merit. Ireuerensis presul post eundem apostolicum legatum primum inter alios pontífices locum obtineat. et si missus liomanae çcclesiç defuerit. simi liter post imperatorem siue regem, sedendi. sententiam edicendi. et sinodale iudicium canonice promulgandi primatum habeat. utpote in illis partibus uicarius nostrç sedis apostolicç mérito constitutus; Ñeque enim dignum est ut illius çcclesiç presul aliquo tempore ceteris non habeatur prelatus. cuius honor in illis partibus sub ipso apostolorum principe extitit primitiuus. Pari namque modo sanccimus omnes in parrochiis eius degentes, siue ordinationeni et promotionem cuiuslibet çcclesiastici gradus a pontífice ipsius percipientes. eidem ipsi matrici çcclesiç episcopoque illius deberé canonice placeré, obse- qui. et iure obedire. siquidem decreto b. démenti» papae super hoc ita cau- tum uideatur. si uobis episcopis non obedierint omnes presbyteri. diaconi.
289
subdiaconi. а�? reliqui cleric! cuncti. omnesque principes tam maioris ordinis quam inferioris. atque reliqui populi. tribus et lingue, non optemperauerint! a liminibus s. dei çcclesie alieni erunt. dicente domino. Qui uos audit! me audit, et qui uos spernit me spernit. Inter hçc quoque omnia que ad sepedictam Tre- wrensem çcclesiam intra et extra ciuitatem pertinere uidentur. id est. çcele- sias cum uniuersis rebus sibi attinentibus. scu monasteria tam monacborum quam uirginum. de quibus ex preceptis siue scriptis reguifl. seu imperato- rum. siue eorundem lundatorum auctoritate ad se pertinent; et pertinere de- bent. et quicquid omnino ilia ipsa çcclesia ubiubi et quoquo mérito possi- det. et possidere debet generaliter et specialiter. concedimus reconfirniamus- que prefato Theoderico fratri et coepiscopo nostro. suisque successoribus ad perpetuam s. Treuerensis çcclesiae dominationem. atque ditionem. per huius nostre apostolicç auctoritatis seriem a presentí duodécima indictione et usque in finem seculi ualituram. Contra quam si quis hominum quolibet modo agere presumpserit. et quod recte et canonice a nobis decretum est in aliquo infringere temptauerit. sciât se ex dei omnipotentis. et predieti beatissimi apostolorum principie, omniumque sanctorum, а�? deinde nostra auctoritate dampnandum et anathematizandum. et cum omnibus impiis eterno supplicio deputendum. Qui uero hoc ipsum nostrum priuilegium obseruarc. custodire. et adimplere fideliter studuerit. benedictionis gratiam. et misericordiç pleni- tudinem in cçlestibus castris inter clectorum numerum efficaciter a domino deo consequi mereatur.
f Scriptum per manum Stephani notarii. regionarii et scriniarii s. sedis apostolicç in mense Ianuario et indictione XII. supradicta. Data .XI. Ka- lend. Febr. per manum Sicconis episcopi s. Bleran? çcclesie. ad uieem Gui- àonis episcopi et bibliotecarii s. sedis apostolice, anno, deo propitio. pontifi- eatus domni Johannis pontificis et uniuersalis .XIII. papç in sacratissima sede b. Petri apostoli tertio, imperii autem domni Ottonis maioris séptimo, minoris uero secundo, in mense et indictione supiascripta .XII. Bene ualete.
Иив (inet Slbfcfytift con 1050.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/dfed623a-e30e-4c8f-99e8-e1234ba49818/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success