Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 345, S. 387
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 345, S. 387


Benedictas episcopus seruus seruorum dei. Pojrponi tarn suis meritis quam diuino carismato Treniromm archiepiscopo. salutem karissimam cum apostólica benedictione. Sumptis reuerentio uestre litteris et lectis atque re- lcctis in imo corde earum uim reposuimus ut uobis pctcntibus desiderata con- cederemus. Nam illius regulain magistri nos oportet in quantum possumus imitan, qui se bene pctcntibus non est obstinatus. se in ueritate querentibus non est prolongatus, пе�? ad fores- suas perseueranter pulsantibus ad aperien- dum retardatus. at nos licet tardius quam cupiuimus ad sonum tamen pa gine uestrç ut debemus pro aftectu rcspondenius. Ncquc enim facimus quod uolumus cum uolumus. sed cum diuinitus ut faciamus accipimus. queque suis temporibus superna dispositio coaptauit. Quia igitur meministis sedem apos tolicam cui ex diuina dignatione presidemus tocius ecclesiastice pastoralita- tie esse refugium. ut uotis uestris ad cam confugientibus annueremus meri tis amplexibus. bec ipsa uerba donauimus quippe cum sit origo et fundamen- tum ecclesiarum. domino confessionem Petri talitcr compensante: tu es Pe trus et super hanc petram edificabo ecelesiam meam. Dignum plane uide- tur ut omnis Christiana ridelitas ad eam concursum habeat. et ipsa omnibus manum solatii porrigat. uobis uero in congressu positis ad iniquitates prauo- rum hominum debellandas. ac spirituaü gladio puniendas. quoniam in rebus diuinitus uobis commisse uicis coadiutoreni prcsulein a nobis poposcistis eum dirigimus. quem quidem et honestas moruro sicut nomine indicat. et sagax aniini pulchritudo decorat. quemque huic negotio aptissimum censuimus. quia dei fidelem seruum et prudentem cognouimus. cui et astucia serpentis est et columbt; simplicités, de cuius quodammodo labiis fluunt mella, pro captu au- dientium celestis ambrosiç pena. Quem a corpore nostro uelnt dexterum separauimus brachium imprecantes ei salutem et gaudium. Dirigimus ergo ilium ut solatietur uobis in necessitatibus uestris tnm scilicet in opere conse- crationis quam etiam in unctione confirmationis. et si quid in necessitatibus aliis. deo fauente ualebit. pro libitu uestre sanctç fraternittis. ut ilium tractetis, uti decet. non detractetis uel dissimuletis nulla credimus ammoni- tione îndigetis. cum uestra benignitas inde sit profusior unde est sanctior. De cetero ad uirum illum Symeonem ueniemhim quem numerosis choruscan- tem miraculis. diuinis prefulgentem uirtutibus ostenditis. ex quo liquet eum in fragili corpore thesaurum baiulassc spiritualis gratie. ut non solum sibi
24*
372
prouiderit ad salutem. sed aliis quoque atque aliis ad multiplicem sanitatem. Quia igitur ad eternam illam bcatitudinem illamque summe felicitatis perpetui- tatem ac celeste consortium pcruenisse creditur. siout opere signorum fre- quentius panditur. nostrç apostolice auctoritatis sententia. iudicium diuini ar- bitrii secuta et consensu complurium fratrum nostrorum suftulta decernit. eundem uirum dei Symeonem posthac semper & ubique sanctum deberé no minan, eiusque natalem sicut aliorum sanctorum reuerentissime singulis an- nis celebran. Non enim qui se ipsum commendat il le probatus est. sed quem dominus commendat dicit apostolus. Glorietur laudetur. uigeat. placcat. ce- lebretur. ametur et colatur. nomenque illius martirologio inseratur. ipse in tercédât pro peccatis et negligentiis nostris et omnium commissorum nobis apud clementissimam diuini numinis maiestatem. ut mirabilia quç uisibilitcr exhibet circa infirmorum corpora in animabus nostris occulta uirtute dig- nanter exbibeat. Ualete.
%ut bent Baldnineo, litterae non sigillatae.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 345, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/f94fe86a-f790-4377-9d26-6bd6de68fe0b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success