Codex diplomaticus Brandenburgensis. Sammlung der Urkunden, Chroniken und sonstigen Geschichtsquellen für die Geschichte der Mark Brandenburg und ihrer Regenten, Nr. 167, S. 229
Codex diplomaticus Brandenburgensis. Sammlung der Urkunden, Chroniken und sonstigen Geschichtsquellen für die Geschichte der Mark Brandenburg und ihrer Regenten, Nr. 167, S. 229


In Nomine Sancte et individue Trinitatis Amen. Nos Otto et Otto, Dei Gratia Marchio- nes Brandenburgenses — presentis scripti tenore ad publicam cupimus peruenire notorietatem, quod nos ob salutem et remedium animarum nostrarum et in remissionem peccatorum, ad cultum domi- nicum ampliandum, duos choros siliginis, qui nomine census, de molendino proximo apud Coloniam sito, annue exsolvuntur, cum omni jure et proprietate, quam in eis hactenus habuimus, vel habere
222
potuimus in eisdem, ecclesie Parochiali in Colne libero et voluntarie daraus, nihil nobis aut no- stris heredibus juris in eis obtinendo, dotantes pretactos duos choros siliginis ad eandem ecclesiam perpetuis temporibus pofiidendos; Ita tamen, quod plebanus vel prepositus, qui pro tempore ean dem rexerit ecclesiam et predictam siliginem jure Parochiali possidere debuerit, singulis diebus anni cujuslibet, ad unam miflam in summa mane live diluculo dicendam, per predictorum duorum cho- rorum siliginis perceptionem, ex nunc perenniter sit adstrictus, super qua dicenda presens plebanus dominus Joannes, Prepositus in Berlin, dilectus noster Capellanus, fe astrinxit et predictos duos choros siliginis etiam a suis successoribus percipiendos, pro eadem acceptavit. — Ut autem predicta nol'tra donatio firmitatem debitam obtineat et a nostris heredibus inviolabilis perseveret, necnon ut plebanus, cui predictam ecclesiam regere pro tempore contingat, ad prefatam miflam dicendam et decenter observandam suis temporibus jugiter sit astrictus, presens scriptum in evidens et lucens testimonium confici et sigillis nostris appendentibus jussimus communiri, presentibus testa- bus infra nominatis, Venerabili patre nostro in Christo, Domino Geuehardo, Episcopo Branden- burgensi, et Domino Waltero de Barboy, Rutheningo, Nicolao de Caulcstorp, Advo cate nostro in Spandow, et aliis quam pluribus fide dignis. Actum et Datum Berlin, Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, quarto Nonas Januarii. ®ebr. in SRcinBtd'8 ©cennenbev <petritburm ©. 25 nnb «ufler a. a. D. IV, 496.
Urkunden Brandenburg II (Google data) 167, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexBrandenburgensisII/acd0c465-f4fe-4447-b9e4-f4ab137f4611/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success