Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 00475
Signature: 00475
Add bookmark
Edit charter (old editor)
995, in Salernitano agro
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno principatusdomni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius octaba indictione. Memoratoriumfactu a me maio archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi nostra pertinentem,eo quod ante subscribti testes, una mecum adesset ahenardus notarius advocatorem nostrum, tradidimusad tenendum et pastenandum arbustum de rebus predicte ecclesie, quod abet in locummuntorum finibus rotense iaquinti filio cennami et grimi filio muntori. est enim ipsa nostra tradictioper ec finis et mensurie: a pars orientis fine ipsius iaquinti et fine rebus ecclesie sanctimichaelis, sicut limite et termiti discernit, sunt inde passi nonaginta duo: a pars septemtrionisfine sancti michaelis, sicut et inde limite et termini discernit, inde sunt passi sidecim: a parsoccidentis fine rebus nostre ecclesie sancti maximi, et inde sunt passi nonaginta octo: a meridiefine bia, et inde sunt passi viginti duo usque ad ipsa priore fine, totum mensuratum ad iustopassum homini. ec autem tota et inclita suprascripta rebus de predicto locum muntorum ubiproprio ad campu faraone dicitur, per ipse finis et mensurie illut eorum tradidimus ad pastenandumarbustum tali ordine, ut amodo et usque quadtuordecim anni completi licead illiset eorum heredes tota et inclita suprascripta tradictio sue potestatis tenere et dominare, etfobee et omnis sue utilitatis ividem facere, et quantum frudium et vinum et quicquit exindetollere et abere potuerint amodo et usque decem anni completi, totum sue sint potestati: preter,de quod annualiter ividem seminaverint usque ipso constitutum, deant exinde in partibusipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi autem ipsiquadtuordecim anni illis autem et suis heredibus abeant in tota ipsa rebus per ipse finis etmensurie arbustum de bono bitineo factum et operatum et cultatum, sicut de tantos annosmeruerit in ipso locum, ut bene paread laboratum et cultatum. preter de quantum de ipsarebus per aqua fuerit dominata, ut arbores et vites quod ividem plantaverit per quadtuoret quinque annos per tempore et nom compreenserit, aut si ividem plantare non potuerintarbores et bites pro ipsa aqua, non siant inde culpabiles; et da ipsi decem anni completi inantea omni tempore illis et suis heredibus teneant illut qui fuerit operatum ad suam potestatemet de super et de subto tutum ipso arbustum laborare annualiter, quatenus proficiatet non disperead; et per tempore de bindemie faciad scire pars ipsius ecclesie, ut dirigadividem missum suum, et illis totum ipso arbustum bindemiare, et totum ipso binum ividemad palmentum et omnis poma exinde per tempore in tertiam partem dividere: pars ipsiusecclesie tollat exinde tertiam partem et illis due sortis, et ipse missum nostrum illis notriresecundum suam bossibilitatem rationabiliter, donec pro ipso binum recipiendum ibidem steterit,et ipso binum que ad pars ipsius ecclesie ebenerit inde, illis autem reponant illut inorganeum qui pars ipsius ecclesie ibidem eorum adsignaverit, ut per illis sit conciatum etrepositum in domum ubi abitaberit, et faciant illut salbum annualiter absque degenerationeet ingne et mures, donec illut inde tulerit; et quale tempore post ipsi quadtuordecim anniipsa rebus in iamdicto hordine tenere noluerit ad laborandum, remittat illut ad potestatempredicte ecclesie. et si de ac terra salernitana exierit aliubi ad abitandum, tunc ipsa rebus similiterebeniant ad potestatem predicte ecclesie; et si infra tribus anni in ac terra rebersi fuerintad abitandum et boluerint illut tenere in iamdicto hordine, tuc ipsa rebus rebertar ad eorum potestatead tenendum omni tempore in predicta ratione. unde pro taliter guadia nobis dederunt etmediatorem nobis posuerunt dauferi filium primi de eodem loco muntoru; et per ipsa guadiaobligaverunt se et suis heredibus, ut si omnia suprascripta non adimpleberint, aut si aliquit exinderemobere aut contrare quesierint, per ipsa guadia componere obbligaverunt se et suis heredibusnobis vel in partibus predicte ecclesie quinquaginta auri solidos costantinos. et unc brebemscribsi ego dauferius notarius qui interfui+ ego petrus+ ego madelfreda.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 24-25, Estratto da ALIM
Language:
Places
- in Salernitano agro
Persons
- maio
Codex Diplomaticus Cavensis 00475, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/00475/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success