useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00486
Signature: 00486
Add bookmark
Edit charter (old editor)
995, Salerni
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense aprilis octaba indictione. Ego lupenus amalfitanus filius sergi intus salernitanam cibitatem ante subscripti testes coniunxit me cum leo presbiter uterino fratrem meum pro vice puelle nominata teodenanda et amorocia et gemma germane filie leoni qui fuit germanus meus; et ipse presbiter pro vice ipsarum puelle ostedit una cartula, et ego ostedi unum brebem. ipsa cartula continebad, qualiter ego donaverad ipsius leoni germani mei tota et inclita mea sortione de res mea, quantum quantoque michi pertinuerad a supradicto genitorem nostrum in locum fonti ad sanctum felice cum ommia intra se abentibus et suis pertinentiis, ad abendum et faciendum ille et eius heredes omnia quod boluerit, et launegilt ab illum inde recepit camiso unum; et hobligavit me et meis heredibus ipsa donatione defensare eidem lupeni et ad eius heredes ab omnibus hominibus omnique partibus. quod si taliter semper ipsa donatione non defensaverimus et per quavis modis illut vel exinde eis tollere aut contrare, seu removere quesierimus, questio et causatio nostra sit inde tacita et bacua, et sequenter in lex langubardorum continet de donum et launegilt ita nos et nostris heredibus eorum repromittimus et hobligamus adimplere iustitia. et si taliter omnia, ut superius legitur, non adimpleverimus, ad componendum siamus nos et nostris heredibus eidem leoni et ad eius heredes decem solidos constantinos, et ipsa donatione illis firmiter habere: scripta per antiperto notarium. ipse brebem, quomodo ipse leo germanus meus guadiam michi dederad et mediatorem michi posuerad se ipsum; et per ipsa guadia hobligavit se et suos heredes cuntis diebus vite mee per omnis annum dare michi unum corcebaldu baliente quadtuor auri tari et unum pariu de calcie de unum tari. pro eo quod preteritis ipsius leoni per firmum scriptum traditum abui inclita mea sortione de rebus mea, quantum quantoque abeo in locum fonti a partibus genitori nostri, et aliut continebad in ipso brebem. cum autem ipsa cartula et ipsum brebem fuerunt relecti, manifestum facio ego supradictus lupenus, quod ante os dies inde coniuntus fuisset cum ipse puelle et una cum ille adesset urso viro ipsius teodenande, et per combenientia dederunt michi octo auri tari boni; et nuc pro taliter coniunxit mecum istum presbiter thio ipsarum puelle et manifestavi ei, ut ipsa cartula veraces exe, sicut continet, et remisit ad potestate ipsius presbiteri pro ipsi octo tari quod ipse puelle michi dederunt, ipsum brebem faciendum de eum quod boluerit; et quanta quantoque rebus michi pertinentes fuit et est vel fuerit quomodocumque in iamdicto locum fonti ad sanctum felice, ipsius presbiteri tradidit et confirmavit vice ipsarum puelle, et securiter illut ipse puelle et illarum heredes illut abendum et faciendum quod boluerit, defensatum per nos et nostris heredibus, sicut ipsa cartula continet, et a pars uxoris mee. unde per bona combenientia guadia ipsius leoni presbiteri dedimus vice ipsarum puelle et mediatorem posui meipsum; et per ipsa guadia hobligamus nos et nostris heredibus, ut, si omnia suprascripta ipsarum puelle et ad illarum heredes non adimpleverimus, aut si aliquit de rebus ipsa eorum tollere aut contrare quesierimus, aut si exinde vel de quantum ipsa cartula continet, causare aut contendere presumserimus, componere hobligamus nos et nostris heredibus ipsarum puelle et ad illorum heredes viginti auri solidos costantinos, et hunc scriptum firmum permanead; et tradidit ipsius presbiteri vice ipsarum puelle inclita sortione mea de omnis monimen inde pertinentes, ut ipse puelle potestatem aberet cum ipsa monimen per se inde exe autores, sicut boluerit; et quale tempore quesierit nos inde abere autores, nos illut eorum defensemus a pars uxoris mee, et sicut ipsa cartula continet, per suprascripta hobligatione. et taliter scribere rogavimus te alderissi notarium. actum salerno. + ego laidolfus + ego ademari notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 39-40, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.