useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00493
Signature: 00493
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
996, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et octavo anno domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense martio nona indictione. ideo qui nos, his sumus guiso, iohannes, et balsamu, et romoaldus germani filii quondam petri, et lando et madelfreda germani filii quondam adi, qui sumus abitatori de locum nuceria, clarefacimus comuniter abere rebus nobis pertinentem a parte madelfrid abio nostro, et congruum est nobis comuniter exinde vindere duobus pecie de terris cum quertietum, quem abemus in locum billanoba finibus nucerie, iohanni et petri et iochardi germani filii quondam petri diaconi. interea, de sicut nobis congruum est, bone etenim nostre bolumtati ante presentia leoni iudici et supscriptorum testium per anc cartulam unianimiter venumdedimus vobis qui supra germani ambo ipsa clausora de terra, quod abemus in dicto locum billanoba que abet finis et mensuria una ex ipse pecie de terris: de supter parte ab occidente fine via publica, sicut cartula nostra vetere continet, sunt longu ipsa via per mensuri passi sexaginta octo: de uno latere a pars meridi fine que fuit domnica, quod retinet et dominat petrus filius petri presbiteri, sunt inde passi guinquaginta duo: de super a pars orientis fine quomodo ipse plescu discernit, sunt inde passi quinquaginta octo: de alio latu a pars septemtrionis quomodo ipsi tres termiti ficti sunt, fine domnica, sicut ipsa nostra cartula continet, sunt inde passi quinquaginta duo: totum ad iusto passum omini mensuratum. et ipsa alia pecia abet finis de ambas latera fine terra domnica; et de uno capite fine de eredes ioannaci notario; et de alio capite de super fine serra de ipsum montem. ec bero ambas clausora de terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa precurrit, de ipsa una pecia cum proprie finis et vice de vie sue et cum omnia intro se abentibus trasactibus nomen et a funditus illos vobis qui supra iohanni, petri, iochardi benumdedimus inclitum. Unde nec nobis qui supra vinditori nec quarte uxoribus nostre, nec cuiquam ominibus nichil restitit nec dicimus remanere sortionem. Et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram vindictionem, nunc a presentis recepimus a bos qui supra germani statutum pretium, idest auri tari boni numerum viginti octo: nos qui supra germani guiso, iohannes, balsamu, romoaldus tari quadtuordecim, et nos nominati lando et madelfreda alii tari quadtuor deci in omnem deliverationem, sicut inter nobis combenit. finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, ud a nunc die presenti et perpetuis temporibus vos prenominati iohannes et petrus et iochardus quam et vestris eredibus predicta nostra vindictione, ud superius legitur, in omnibus securiter et firmiter amodo et semper eos habendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod bolueritis, absque omni contrarietate nostra vel de uxoribus nostris, vel de nostris filiis et eredes, aut cuiqua ominibus. Ex qua promisimus nos nominati guiso, iohannes, balsamu, romoaldus, et lando, et madelfreda, et per bona combenientia guadia vobis qui supra germani dedimus et mediatorem vobis posuimus sellictus filius quondam adelchisi; et per eadem guadia obligavimus nos toti suprascripti guiso, iohannes, balsamu, romoaldus, lando, madelfreda a parte uxoribus nostris et de nostris filiis et eredes vobis qui supra iohanni, petri et iochardi quam et ad vestris eredibus predicta nostra vindictione, ud superius legitur, ab omnis omines omnique partibus antistare et defensare promidtimus. quid si minime potuerimus aut noluerimus eos vobis vestrisque eredibus antistare et defensare, vel si nos ipsis forsitans per quolivet ingenium vindictionem istam quam prelegitur, remobere aut retornare eos vobis quesierimus, tunc ante omnia questio et causatio nostra exinde tacita et bacua et inanis, et ad compositionem siamus obligati nos et nostris filiis et eredes ad componendum vos vestrisque eredibus triginta auri solidos constantinos, et que aput vos fuerit remelioratum super factum edificium, sub estimatione pretii nos vobis restituamus; de colludio autem secundum legem nos vobis iuremus per dei misteria. si autem sicaita genetrice nostra qui supra landoni et madelfrede, aut quicumque omo pro eius, in anc nostram vindictionem introierit et legibus sue rationis vobis exinde tulerit, amodo antiposuimus et obligavimus vobis qui supra germani, ud licentiam et potestatem abeatis vos et vestris heredibus cum ista cartula introire in ipsa rebus nostra da lu mercatum et tollere exinde alio tantum per appretiatum, quantum de ista nostra vindictione nobis tultum fuerit, et omni tempore per supradictam obligationem firmiter eos abeatis cum vice de via sua, et faciatis exinde omnia quod bulueritis. Iterum, et si de exdicta nostra vindictionem vobis vel ad vestris eredibus causatio fuerit exurte et per bos ipsis inde bolueritis esse defensores et autores, in omnibus licentiam et potestatem abeatis vos et vestris eredibus cum ista cartula et cum omnis alia monimen et rationem que exinde abere potueritis, inde causare et omnia agere et perficere, et rebus ipsa vobis defensare, sicut bultis; nam, quando nos vel nostris eredibus quesieritis abere auctores et defensores, nos vel nostris eredibus ipsa vobis defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur. + et anc cartulam te maraldus notarius scribere rogavimus. actum nuceria. + ego qui supra leo + ego leo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 48-49, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.