useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00494
Signature: 00494
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
996, Salerni
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et hoctabo anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense aprilis nona inditione. ideo qui ego ursu filius quondam marini faber qui dicitur caballario, una mecum adesset desijo amalfitanus thium et distributorem meum, clarefacio, quoniam ante os annos, quando ipse marinus iacebat in infirmitate, unde defunctus fuit, adhuc recte loquentem iudicabit et in manum illum commisit ipsius desigi de rebus sua venumdandum et debitum inde salbandum, quod ille dare debuit. Insuper et iudicavit, ut mulier nomine blactu genetrice mea qui fuit uxore sua, recolligere dota sua qui fuerunt solidi biginti unum, et pro quibus ipsa genetrice mea alium virum sibi copulavit costantinus nomine filius ursi, propterea ipsa mulier dote ipsa de causam ipsius genitori meo tollere querit et illut sibi habere: simulque et ab ipsi creditoribus et fideiussoribus nimio sumus obpressi volendum a nos recolligere ipso devitum, unde postulavit predicto desijo qui est thio et distributores nostrum, ut una mecum de rebus qui fuit ipsius genitori meo, venumdare, et pretium quod exinde tulerimus ab ipsis creditoribus et predicte genetrici mee, retdere, ut ego nominatus ursu solutus manere ab omni parte de ipso debitum. ille autem exaudita mea postulationem, una mecum ante presentia adenolfi iudici perrexit, cui hec omnia nota fecimus, et ante ipsum iudex palamfacio, quoniam mihi est pertinentes habere rebus in locum gallucantu ulter petralena finibus salernitane a pars ipsius genitori meo, in quo predictus genitor meus a nobo fundamine construxit ecclesia vocabulum sancti felici et sancti nicolai. unde quoram presentiam ipsius iudici ostedit scriptiones de ex eadem rebus pertinentem. una cartula continentem: mulier nomine blactu atrianense filia sergi barbenti de amalfi venumdederat ipsius marini genitori meo quartam partem qui fuit sortionem petri viri sui, de rebus ipsa de iamdicto locum gallucantu per finis: de subter parte fine, sicut discernit litus de mare: de super fine bia, que deducit per ipsa petralena; et a parte occidentis fine ballone que deducit in mare; et de alia parte fine sicut discernit rupa. de hec vero rebus infra predicte finis inclita ipsam partem, quod fuerat sortionem predicti viri sui, sicut ipsa cartula continet qui scripta est per aghenardus notarius in anno tricesimo septimo principatus domni paldolfi et secundo anno eius salerni et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense december octaba indictione, roborata per iaquintus iudex et per aliis sufficientem. alia carta: ursu faber qui fuit abio meus filius ursi presbiteri amalfitano qui vocabat caballaru, ut ipse marinus genitor meus qui fuit filius eius, habere parata rebus ulter petralena ubi dicitur gallucantu, et ipse marinus in iamdicta rebus ecclesia construxit vocabulum sancti felici et sancti nicolai, et ipse habio meus vice mea et vice de aliis germani mei, qui de hoc seculo vitam finierunt, confirmavit iamdicti desigi de iamdicta rebus una pecia de terra ... et bacuum uno teniente per hec finis et mensurie: de super fine ipsa bia puplica qui venit da nuceria, inde per latitudo passi tridecim; a parte occidentis sicut termiti ficti sunt, et inde passi triginta octo, et da completa ista mensuria revolbente in pars occidentis, sicut ora de ripa et limite discernit et termiti ficti sunt, et exiente et coniungente se in medio ballone sunt per ista fine per mensuria passi triginta, et descendente per medio ipso ballone usque aqua de mare: a parte occidentis fine rebus de ipsa ecclesia, quod ipse marinus frabicaverat, inde passi biginti sex, et revolbente quasi in pars occidentis sunt per ipsa revolta quasi revolbit in pars occidentis passi decem, et revolbente quasi in pars meridie per fine rebus ipsius ecclesie passi octo, et da completa ista mensuria descendente usque aqua de mare. ec tota rebus, sicut diximus, inclitum illut ipse ursu nobis tradidit ad faciendum inde quod voluerimus, sicut ipsa cartula continet, qui scripta est per iohannes notarius in anno sexto principatus supradicti domni iohanni de mense ianuarius secunda indictione roborata sufficienter. una scriptio, qualiter domnus iohannes episcopus sancte sedis salernitane per vona combenientia libera fecit ipsa ecclesia sancti felici de iamdicto locum gallucantu quod ipse genitor meus construxit, sicut ipsa scriptio continet qui scripta est per mirandus notarius in anno septimo principatus domni paldolfi principis de mense september decima indictione roborata per ipsum domnus iohannes episcopus et per petrus iudex et per aliis sufficiente. et congruum est mihi iamdicti ursi tota et inclita supradicta rebus per supradicte finis et mensurie, qualiter per ipsa monimina mihi est pertinentes habere a parte supradicti marini genitori meo vel undecumque in ipso locum, totum et inclitum illut venumdare adelverti comiti filio bone memorie lamberti; et ideo ego nominatus ursu, sicut mihi congruum est mea voluntatem, una mecum adesse ipse desijo thio et distributores nostros, iusta legem et consuetudo nostre romanorum per largietatem et absolutionem superii dicti domni gloriosi principi, quem nobis dandum direxit per ipsum adenolfus iudex, ante ipsum iudex et subscripti idoneis hominibus per anc cartulam mea voluntate venumdedi atque ad semper habendum confirmavimus tibi iamdicti adelverti comiti tota et inclita supradicta rebus per supradicte finis et mensurie et cum inclita ipsa ecclesia, qualiter conciata et edificata est, et cum omnia infra ipsis rebus habendum et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, et cum omnia ad ipsa ecclesia pertinentes, et cum supradicta monimina cum omnia quantum continet, unde nullam mihi vel ipsius genetrici mee aut cuiquam hominibus vel in quavis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem; set, sicut dictum est, totum et inclitum illut tibi iamdicti adelverti comiti venumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu et tuos heredes illut habendum, possidendum, dominandum, omnia inde faciendum quod volueritis absque cuiuscumque conrietate vel requisitionem. et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra vindictionem a presentis recepi a te iamdictus emtorem meum, una mecum adesse ipse desijo thio meus, auri solidos de tari viginti ana quadtuor tari per solidos, sicut inter nos combenit in omnis deliberationem. de qua ego nominatus ursu per vona combenientia guadia tibi iamdicti adelverti comiti dedi et me ipsum tibi mediatorem posuit; et per ipsa guadia obligo me et meos heredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique heredibus inclita supradicta nostra vindictione da omnis homines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaberimus et aliquit, de quomodo superius legitur, quesierimus remobere aut contrare, et quodcumque causationis vobis exinde preposuerimus, per ipsa guadia obligo me et meos heredes componere tibi tuique heredibus duplo supradicto pretium quod fiunt solidi quadraginta, et, sicut dictum est semper illut vobis defensemus, et questio et causatio nostra sit inde tacita et bacua. preter, quando per vos ipsis volueritis inde esse autores et defensores, bice nostra licentiam et potestatem habeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum supradicta monimen quod superius vobis dedimus, et cum quale alia monimen et rationem inde habueritis; nam, quando nos inde quesieritis habere autores et defensores, remittite ad nostram potestatem supradicta monimen quod vobis dedimus, et ego et meos heredes illut tibi tuique heredibus defensemus et omnia vobis adimpleamus, sicut superius legitur, et post finem factam ipsa monimen, quale illam nobis dederitis, ad vestram illam remittamus potestatem, ad habendum illam vos in iamdicta rationem per iamdicta guadia et obligata pena. verumtamen hoc memoramus et palamfacio, quoniam mastalus filius sergi qui dicitur tramontanu, habet scriptionibus de eadem rebus continentes; unde modo in eadem presentiam ostedit exinde ipse mastatus tribus scriptionis. una continentem: acceptus filius iohanni calbarosi et gemma, uterina sorore eius et filia predicti iohanni secundum legem et consuetudo eius romanorum venumdederat iohanni et landolfi atrianensi filii sergi medietate ipsa rebus per finis, sicut ipsa cartula continet. qui scripta est per maracdus notarius in anno vicesimo quinto principatus domni gisolfi de mense iulius quintadecima indictione. et ipsa alia scriptio continentem, qualiter ipsi iohannes et landolfus ipsa medietatem rebus quod paratam habebat da ipsi acceptu et gemma, illut venumdederat leoni filio ipsius iohanni calbarosi: scripta cartula ipsa per petrus notarius in anno tricesimo principatus domni gisolfi de mense december sexta indictione. et ipsa alia scriptionem continentem: ipse leo filius iohanni calbarosi venumdederat ursi faber qui fuit habio meumque ursi et filius ursi, qui vocabat caballario, tres sortionis de ipsa rebus per finis una sortione quod ei pertinuerat da genitore suo, et due sortiones quod ei pertinuera da acceptus et gemma fratrem et sororem, sicut ipsa cartula continet, qui scripta est per antipertus notarius in anno quadragesimo tertio principatus ipsius domni gisolfi et primo anno principatus domne gemme uxoris eius et domni pandolfi obtato filio eorum, de mense iunius tertia indictione. hec supradicte scriptionibus ostedit ipse mastalus, ut, quando tibi iamdicti adelverti comiti vel ad tuos heredes necesse fuerit pro ipsa nostra vindictione causandum, ipse mastalus et eius heredes supradicte scriptionis, et si amplius inde abuerit, ille vobis ostendere et dare ille vobis debeant, donec de rebus ipsa finem faciatis, et vos vestrisque heredibus licentiam habeatis bice nostra de supradicta nostra vindictionem inde causare cum ipse scriptionis et cum ille que superius vobis dedimus, et cum quale alia rationem inde habere potueritis, et per vos ipsis illut vobis defensatis in omni ordine et rationem, sicut superius diximus, et post finem factam ipse scriptionis quod ipse mastalus vobis dederit, ad illorum remittatis potestatem, abendum ille in predicta rationem et in omni ordine et ratione venumdedimus vobis de quantum quantoque mihi est pertinentes habere a petra que dicitur lena, usque ballone maiore qui est in partibus occidentis, sicut superius diximus, habendum illut et faciendum inde quod volueritis. et ego supradictus desiio obligo me et meos heredes omni tempore antistandum et defensandum tibi iamdicti adelverti comiti et ad tuos heredes inclita supradicta rebus, qualiter superius dictum est, a parte uxori mee et da omnes homines, qui pro nostra parte et datum aut pro pars et datum ipsius uxori mee quodcumque causationis vobis vestrisque heredibus inde preposuerit. et si taliter eos vobis non defensaberimus et aliquit inde remobere aut contrare quesierimus, componere hobligo me et meos heredes tibi tuique heredibus quadraginta auri solidos constantini, et, sicut dictum est, illut vobis defensemus et ego nominatus mastalus per vona combenientia guadia tibi iamdicti adelverti comiti dedi et mediatorem tibi posuit supradictum constantinum filium ursi; et per ipsa guadia obligo me et meos heredes omni tempore supradicte scriptionis, vel si amplius scriptiones habere potuerimus ille que, sicut dictum est, ostedimus vobis nominato adelverti, vel si amplius, sicut dictum, inde habuerimus, faciamus ille salbe absque de igne et zala; et quando tibi tuique heredibus supradicte scriptionis quod ostedimus, seu si amplius scriptiones de rebus ipsa habere potuerimus, necesse fuerit pro ipsa rebus causandum, tunc nos et nostris heredibus tibi tuique heredibus ille demus had abendum vos tote ipse scriptionis, donec de rebus ipsa finem faciatis; et post finem factam, ipse scriptionis, quante et qualis illis vobis dederimus, ad nostra et de nostris heredibus emittatis potestatem, ad abendum nos ille in iamdicta ratione, sicut et supradictum est; et abeamus spatium ad ipse scriptiones vobis dandum a quo illut nobis dixeritis, usque diebus octo; et si taliter omnia suprascripta vobis non adimpleverimus, sicut diximus, et aliquit inde remobere aut contrare quesierimus, per ipsa guadia componere obligo me et meos heredes tibi tuique heredibus biginti auri solidos costantinos, et, sicut dictum est, omnia suprascripta vobis adimpleamus. et taliter scribere rogavimus te iaquintus notarius. actum salerno. + ego qui supra adenolfus + ego atenolfus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 50-54, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.