Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 00508
Signature: 00508
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
997, Salerni
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et nono anno
principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense agustus decima indictione.
brebem emissum a me petrus presbiter rector ecclesie sancti martini, quod quidem vone memorie
guaimarius comes a nobo construxit fundamine in rebus sua ulter flubio lirno, eo quod
ante subscripti ydoneis ominibus per bona combenientia at tenendum et casa faciendum tradidi
ego giczi et ciceri germani filii mauronti et petri filii andree de terris pertinentes de
ecclesia sancti mighaelis, quod ante os annos a nobo construxit fundamine guido comes, et
guaiferius et aloara in terris sue de intus ec cibitate at ortum mangum a subtus platea qui
badit at porta eleni; tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi liceat illis et eorum
eredibus predicta terra per hec finis et mensuria: de una parte fine platea, sunt inde
pedes undecim et planta una: de alia parte fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes quadtuordecim
et summisse: alia parte fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes tridecim et planta una:
de alia parte similiter fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes decem, totum at iusto pedem manum
homini mensuratum, eos sue potestatis tenere, et fobeas et omnis sue utilitatis iusta ratio
ibi facere, et in tota ipsa terra per iamdicte finis et mensuria edificare casa ibidem terranea
de lingamen noba; et ubi illis casa ipsa fecerit per ipse finis et mensuria, illis autem et
eorum eredibus et ominibus que illis ibidem at abitandum miserit, ibidem resideant et abitare,
et omnis sue utilitatis iusta ratione ibi facere amodo et usque ipso costitutum, et omnis annum
usque ipso costitutum deant illis vel illorum eredibus in calendis octuber mense unum aureum
tari bonum in pars ipsius ecclesie pro seditura de media ipsa casa. at completi autem amodo ipsi
duodecim anni, liceat illis et eorum eredibus et ominibus quem illis ibidem miserit, exinde exire
cum media ipsa lingamen et cum omnis illorum causa quod ibi abuerit, et pergere cum ipso
ubi boluerit. sine contrarietate de pars ipsius ecclesie aut cuiquam hominibus. et tota ipsa
terra et casa per iamdicte finis et mensuria cum media ipsa lingamen rebertas at pars ipsius
ecclesie. et si forsitans ipsa illorum sortione de ipsa lingamen datura vel binditura abuerit
at pars ipsius ecclesie. illum bindant at iusto pretium quod iuste fuerit atpretiatum et faciant
illis vel illorum eredibus pars ipsius ecclesie scire pro illum tollendum per tertio costitutum
usque dies triginta; et si infra ipsa costituta noluerit pars ipsius ecclesie illum eos
emere at iusto baliente pretium, liceat illis eos dare cui boluerit; nam, si ante ipsa costituta
cuicumque illos dederit sine absolutione de pars ipsius ecclesie, sine pretium rebertas
ad pars ipsius ecclesie. quod si taliter omnia, ut superius legitur, nobis vel at pars ipsius
ecclesie non atinpleberit, per bona combenientia hobligaberunt se illis et illorum eredibus
nobis vel at pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos componere. unde de omnia
nobis atinplendum per bona combenientia guadia nobis ipsi suprascripti dederunt, una mecum
adesset ipse guido et guaiferius comitibus, qui sunt domini ipsius ecclesie, et mediatores nobis
posuerunt se ipsis. et hunc brebem scripsi ego petrus notarius qui interfui.
+ ego dauferi
+ ego maio.
Tradidit nobis ginci et cicerus filii mauronti petri filii andree ter de tribus partibus fine
ecclesie sancti Martini, de una parte fine platea, de una parte sunt pedes quadtuor. de alia
parte pedes decem, de alia parte pedes tridecim et planta, de alia parte pedes undecim et
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 72-73, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 00508, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/00508/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success