useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00518
Signature: 00518
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
998, Salerni
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et decimo annoprincipatus domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione.memoratorium factu a nobis maio presbiter et maghenolfus clericus, eo quod ante presentiadomni maioni archidiaconi et abbatis ecclesie sancti maximi et subscripti testes per bona combenientiatradidimus rigali filio quondam dumnandi et muscati filio quondam oliti de rebus predicteecclesie de locum muntoru, ubi campu faraone dicitur, quod nos in beneficium tenemusda pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria. a pars orientis fine ipsius ecclesie quod ad pastenandumretinet iaquinto et grimo, sunt inde passi ... duo: a pars meridiofine ipsius ecclesie, sicut bia discernit, sunt inde passos septuaginta quattuor, et da inde abientein pars meridie per fine de eredes alerisi et fine sancte marie et domnerade, sunt inde passoscentum duo: a pars occidentis fine bia, sunt inde passos triginta quadtuor: a pars septemtrionisfine ipsius ecclesie sancte marie, sunt inde passos sexaginta, et rebolbente in parsoccidentis per eadem fine sunt passos decem et octo, et ab inde iterum rebolbente in parsseptemtrionis erga fine ipsius ecclesie sancti maximi sunt inde passos triginta quadtuor usquepriore fine, totum mensuratum ad iusto passum omini, de ec vero res infra supradicte finiset mensurie inclita medietatem in pars orientis erga illut, quod ad pastenandum retinet ipsiiaquinto et grimo, eorum tradidimus, et est ista terra pastenatum arbustum: in simul et tradidimuseorum inclita medietate de ipsa pecia de terra ibique coniunta, qui est pastenatum abellanietumet aliquantum bacuum qui est a pars meridie. hec supradicta medietas, sicut diximus,infra supradicte finis et mensurie totum et inclitum cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiiset cum bice de bia sua per absolutionem ipsius domni maioni archidiaconi et abbati eorumtradidimus. unde pro taliter guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsistali ordine, ut amodo et usque decem anni completi licead illis et suis eredibus et omines, quemibidem miserint, supradicta tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnissue utilitatis ibidem facere, et eos pastenare ubi meruerint, arbustum et abellanietum; et quantumbinum vel abellane annualiter amodo et semper inde tollere potuerint, faciant scire parsipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum et abellane secche dibiderentinter se in tertiam partem: missum predicte ecclesie tollad inde tertiam partem, et illisdue sortis; et amodo et semper illis et suis eredibus tota rebus ipsa temporibus suis laborareet cultare de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiad et non disperead,et pars ipsius ecclesie adsignarent ibidem eorum organea, ubi reponad ipsa sortionemde ipso binum, et illis organea ipsa, sicut meruerit, conciarent, et ipsa sortionem de ipso binumpredicte ecclesie ibidem mitterent, et salbum illum facerent absque degeneratione et ingne etmures, dum illut inde tulerint pars predicte ecclesie. tantum, sicut diximus, de ipso binum etde ipse abellane, quem amodo et semper inde exierint, tertiam partem de ipse abellane seccheet de predicto binum pars ipsius ecclesie tollad, et illis et suis eredibus aberent sibi due sortis,missum predicte ecclesie quem ibidem direxerint pro ipsa sua sortione, illis autem eum notriresecundum suam possibilitatem et eius fuerit mensura; et de quod in ipsa rebus annualiter semminaberint,deant, inde in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum.ad completi amodo ipsi decem anni illis et suis eredibus et omines quem ibidem miserint, in totasupradicta tradictione infra supradicte finis et mensurie abeant factum arbustum bitatum etabellanietum de super et de subter laboratum et cultatum, sicut de tantos annos meruerit et lociillius est consuetudo, et omni tempore illis et suis eredibus illut tenere in suprascripta ratione;et quale tempore da ipsi decim anni in antea rebus ipsa tenere et laborare non boluerint, tuncinclitum illut remittere ad potestate ipsius ecclesie laboratum et clusum. et si forsitans illis etsuis eredibus de ac terra salernitana exierint pro aliubi ad abitandum, tunc rebus ipsa perbeniantad potestate predicte ecclesie; et si infra tribus anni ic ad abitandum rebersi fuerint etboluerint rebus ipsa tenere et laborare in suprascripto ordine, tunc inclitum illut ad illorumrebertas potestate, ad abendum et tenendum illut in supradicto ordine: tantum ipso annum,quod ic rebersi fuerint, licead pars ipsius ecclesie et omines quem ibidem miserint, de ipsarebus tollere ipso frudium. quod si taliter omnia, ut superius legitur, illis et suis eredibus inpars ipsius ecclesie non adimpleberit et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tuncper ipsa guadia obligaberunt se suosque eredes ad componendum in pars ipsius ecclesie quinquagintaauri solidos constantinos. verumtamen et mediatorem posuerunt ferrandus abitantede illuc filio muntori; et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. et oc recolimus,quia, de quantum binum de ipsa rebus exierit amodo et usque quinque anni, nullamsortionem exinde deant in pars ipsius ecclesie, et de ipso aliut sic fiad, sicut supra legitur,per supradicta guadia et obligata pena; et ego ademari notarius subiunsit. simulque et memoramus,quia de suprascripta rebus infra supradicte finis et mensurie de ipsa terra, qui estpastenatum arbustum, tradidimus eorum medietatem, et de ipsa terra cum abellanietum medietatem,ad abendum illut illis et suis eredibus in suprascripta ratione et salbum illum facereper supradicta guadia et obligata pena; et ego ademari notarius subiungit.+ ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 83-85, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • maioni
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.