useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00522
Signature: 00522
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
998, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et decimo anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense octuber duodecima indictione. ante me petrus comes coniuncti sunt dauferi iudex pro pars et vice ecclesie sancte marie, quod superius domnus princeps a nobo fundamine construxit in rebus sua inter muro et muricino intus civitate salernitana, et dominicu filius gualperti et disiio filius adelmari cum nandi fllius adelhisi, ad faciendum inter se finem de rebus correianu, et erbaru, et rosi, et aqua argenza stricturie finibus, unde ante os dies inter se guadiati sunt inde finem faciendum, sicut ipsa iudicata continunt. modo quidem super eadem rebus sunt coniuncti, et per ipsi dauferi iudex, et dominicu, et disiiu ducta est sancta evangelia, et ipse nandi paratus fuit cum tres senes, nomina eorum sparanu filius ciceri, et iohanne filius ursi monachi, et iohanne filius maioni et cum suis parentibus taliter illut firmare secumdum lex, sicut inter se guadiati fuerunt; set, antequam illut per sacramentum finire, paulum infra se cogitantes et loquentes per colloquium bonorum hominum perbenerunt exinde ad bonam combenientiam, et ipse nandi manifestabit ipsorum da ipso limite in super in pars meridie et de alia pecia de terra cum vinea, que est a super casa guisenolfi filius maraldi per finis: de duabus partibus fine via: alia pars fine ribus: de super fine iohanni filius maioni, sicut sepe et tufu discernit, neque per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inbenta ratione exinde causare aut contendere non potere, quod, si aliquando tempore exinde causare aut contendere presumserit, triginta auri solidos constantinos componere eorum se obligabit, et tacitum aput eis omni tempore inde manere. et ipsi dauferi iudex pro pars predicte ecclesie et pro pars ipsorum et una cum ipsi dominicu et disiio, cuius pro pars adbocator est, manifestaberunt ipsius nandi da ipso limite in supter in pars septemtrionis, sicut ipso iudicatum continet, per finis: a pars occidentis fine ballone et coniungente in ribus qui dicitur salprandi, et saliente per ipso ribus usque a supradicto limite, et per ipso limite exiente in via que pergit ad ipsum monte, et inde trabersante a super ipsa vinea, et exiente rectum in unum ballone qui descendit in aqua argenza, et inde descendente in via antica, et per ipsa via descendente usque ubi modo guisenolfus filius maraldi residente est, et inde rebolbente per alia via et coniungente in via que pergit ad correianu, et per ipsa via coniungente et descendente in ribus quod est priore fine: infra ipse finis sceptuaberunt ipsa pecia de terra cum vinea; et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inbenta ratione exinde causare aut, contendere non potere. quod si aliquando tempore exinde causare aut contendere presumserit, triginta auri solidos constantinos componere eis obligaberunt, et taciti omni tempore inde manere; et da ipso limite usque ad ipso pesclu. unde ipsa aqua exiit, omni tempore per partes inde aqua lebare et portare ubi boluerit; unde per partes inter se mediatorem posuerunt amatus filius sillicti. unum iudicatum continet, qualiter ipsum dumnellus presbiter et abbas cum ipso suo adbocatorem causaberat cum nandi filius adelhisi de suprascripta rebus de eodem locis, sicut ipsum iudicatum continet, et da unde ipsa aqua exiit, per partes eos portare, ubi boluerit toti suprascripti et suis heredibus. et taliter scribere fecimus te iohanne notarium qui interfuisti.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 89-90, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.