useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00523
Signature: 00523
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
999, Salerni
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius duadecima indictione, memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie, qui constructa est intus hec salernitanam cibitatem in muro et muricino pertinentem supradictis mangni principibus, una mecum teudericus advocatorem meum, eo quod ante subscripti idoneis hominibus coniunctus sum cum disigio de iufuni filio almari, propter ad dibidendem inter nos de rebus quod cum illum commune abemus in ipso locum iufuni stricturie finibus, locis, ubi propio caliano, et correianu, et beterali, et pescatu, et castaniola. primitus quidem ipse disigio tradidit nobis pro parte ipsius ecclesie una pecia de terra in ipso locum beterali que est per ec finis: de una parte fine sicut terminatu est: de super capite fine bia et rectum exiente usque termiti et carbonario: alia parte quod est a meridie, fine medio ipso carbonaru et termiti inde ficti sunt et qualiter se coniungit ad ipsa priore fine sua; alia pecia de terra bacua ulter ribus pescatu per ec finis: de una parte fine ipso ribus pescatu: alia parte fine bia antica qui modo se non dant, qualiter coniungit ad ipso rebus, pescatu. de ambo ipse pecie de terra per supradicte finis inclita sua sortione exinde, quale legibus undecunque ibidem fuit vel est pertinentem ei abere, totum a funditus nobis pro parte ipsius ecclesie in sorte tradidit cum bice de bia sua et eum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, ad faciendum exinde pars ipsius ecclesie eiusque rectores omnia quod boluerit, absque omni requisitione et contrarietatem ipsius disigii et de eius eredes aut cuiquam ominibus. et ipsius disigi tradidimus in sorte una pecia de terra bacua cum quertietum et aliquanti salici in ipso locum calianu correianu per ec finis et mensuria: de capite fine de eredes iohannis cunefrit, inde sunt passi sexaginta duo: alia parte fine sicut terminatum est, inde passi sexaginta: de pede fine sua, inde sunt passi septuaginta octo: alia igitur parte fine sicut terminatum est, inde passi quadraginta nobem; ad iusto passum omini inclitum illut ei in sorte tradidimus cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, ad faciendum inde quod boluerit. hec sortis inter nos fecimus et tradidimus, sicut supra dictum est. unde pro taliter guadia nobis ipse disiiu dedi et mediatorem nobis posuit iaquintus filius rocci de ipso locum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, remobere aut contrare quesierit et talia ad pars ipsius ecclesie non adimpleberit, per ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes ad pars ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui. + ego petrus + ego mascinu
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 90-91, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.