useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00532
Signature: 00532
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1000, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis. mense martius tertiadecima indictione. Memoratorium factu a me petrus filio quondam petri atrianense, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum ursu, et leo, et lupenus atrianensi thii mei germani filii lupeni, una mecum adesse leo atrianense tutorem meum, propter ad dividendum inter nos rebus nostra qui sunt terris et vineis, que comune habemus in locu beteri salernitane finibus; et statim, sicut inter nobis combenit, ipse leo dividit una clusuria de terra cum vinea et pomis de iamdicto locum beteri, et fecit exinde tres sortis: una sorte fecit esse in parte orientis, et alia ibidem sequenter, et alia fecit esse in partibus occidentis, et alia sorte fecit esse terra cum binea qui est illa parte via puplica et a supra flubio boneia. unde ipse lupenus compreensit ipsa sortione da parte orientis per hec finis et mensurie; da septemtrionis fine sicut limite et media sepe discernit, inde passi decem; a parte orientis sicut sepe et limite et pariete fabrito discernit, inde passi triginta; et ab inde revolbente in parte meridie sicut et inde limite et sepe discernit inde passi quinquaginta sex; a meridie fine sicut ripa discernit, sunt inde passi biginti quinque; a parte occidentis fine sortione, quod ego nominatus petrus compreensit sicut ... discernit, et inde passi nonaginta: simulque et compreensit lupenus alia pecia ... qui est illa parte ipsa sortione mea in partibus occidentis per hec finis et mensurie ... a subtus ipsa sortione mea, sicut ripa discernit, inde passi octo; de alia parte similiter ... revolbente in parte orientis passi quadtuor, et ab inde per eadem fine mea revolbente in parte ... passi decem et medium: de capu fine sortione quod ipse leo compreensit, inde passi quadtuor minus cubito ... ab occidente fine ipsius leoni, inde passi triginta unum, et ab inde revolbente in parte meridie, sicut limite et media sepe discernit passi octo, et ab inde revolbente passi nobem et cubito unum, et hab inde revolbente in parte meridie, sicut pariete fabrito antiquo discernit, inde passi triginta duo; et ego nominatus petrus compreensit ipsa sortione mediana per hec finis et mensuria: a septemtrionis fine sicut limite et media sepe discernit, inde passi decem: ab oriente fine ipsius lupeni, inde passi nonaginta: a meridie fine sicut ripa discernit, inde passi triginta nobem: ab occidente fine ipsius lupeni, inde passi triginta sex, et ab inde revolbente in parte orientis passi quadtuor, et ab inde revolbente in parte septemtrionis per fine ipsius lupeni et fine ipsius leoni passi septuaginta quinque. Et ipse leo compreensit ipsa sortione da parte occidentis per hec finis et mensurie: de subto fine de heredes marini iudici, sicut limite et media sepe discernit, inde passi biginti nobem: ab occidente fine de ipsa heredes marini iudici, sicut et inde media sepe discernit, inde passi triginta quinque, et ab inde revolbente in parte orientis passi sedecim et cubito uno, et ab inde revolbente in supra in parte septemtrionis passi quadraginta nobem: de super passi octo minus cubito uno et medio: ab oriente fine mea que petri, et pergente per fine ipsius lupeni per tota ista fine, qualiter aliquantum revolbit per limite, passi quadraginta octo et medium. de iste tribus sortionibus infra supradicte finis et mensurie sceptuavimus via que ... andandum, sicut usque modo via ipsa andavimus, sic et in antea omni tempore inter nos et nostris heredibus ipsa habeamus et casa fabrita que est in ipsa sortione mea, cum palmento fabrita qui ibi est, ipse lupenus haberent ipsa casa medietate in partibus orientis cum bice de via sua, et medietate ipsa casa in partibus occidentis haberent ego, et ipso palmentum communiter haberemus ego cum ipse lupenus, et pro ipsa medietate casa et palmentum quod ipsius lupeni inde evenit per mensuria, aliut tantum de terra cum vinea de sortione ipsius lupeni haberent ego et meos heredes. et ipse ursu compreensit ipsa terra cum vinea illa parte ipsa via per hec finis et mensurie: ab oriente fine ipsa via puplica, qualiter revolbit ipsa via, sunt inde passi octuaginta duo, et hab inde pergente per via commune que reservaberunt habendum ad ipso flubio, inde passi quadraginta sex: de subto fine nostra commune, inde passi quinquaginta octo: de alia parte fine sicut vallone discernit, inde passi quinquaginta quadtuor. tota supradicta mensuria mensurata fuit ad passum qui signatum est in columna marmorea de archiepiscopio salernitano. istut per iste finis et mensurie cum casa et palmenta fabrita, que ibi est, ipse iamdictus ursu compreensit: tantum pro ipsa casa et palmenta refudit et dedit ipse ursu ipsius leoni quindecim solidos de tari, ad faciendum inde quod voluerit. simulque et ego iamdictus petrus, et ipse lupenus et leo compreensimus inclito cannietum qui est in iscla coniuntum ad ipso flubio, ut, sicuti ipsa terra et cannietum noba est pertinentes habere per mensuria de latitudo passi (<i>deest numerus</i>) et de longitudo passi (<i>similiter deest</i>), sic nos illut compreensimus, tantum ipsa via ad ipso flubio omni tempore communiter esse ad inde ingrediendum et regrediendum ad ipso flubio, ad aqua de ipso flubio auriendum et pars partium nostre utilitatis ibidem faciendum; et qualiter, sicut diximus, sortis ipse compreensimus, sic pars partium illut inter nos tradidimus, cum omnia infra se habentibus et suis pertinentiis et cum bice de ipse vie, ad securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris heredibus eos habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum pars partium de sua sorte quod voluerimus, et per nulla ratione queramus nos vel nostris heredibus pars partium sortis ipse, qualiter supra dictum est, remobere aut contrare. preter, si per legem exinde perdiderimus, absque colludio unus alterum inter nos et nostris heredibus exinde restauremus iusta ratione, et, sicut inter nobis combenit, ipse ursu dedit ipsius leoni duo solidos de tari, et complevit ei solidos decem et septem, et ipsius lupeni dedi duo solidos de tari, et mihi alii duo solidos de tari. et nos pro ... per combenientia tradidimus ei inclite sortionis nostre, quod habuimus in terra cum silba que est a subtus ipsa vinea, quod ille compreensit, ut da ipsa vinea sua usque ipso flubio, et da ipsa via commune, quod, sicut diximus, reservabimus ad ipso flubio, et usque ipso vallone quod est in partibus septemtrionis, de quantum infra ipse finis nobis est pertinentes habere, scepto ipso cannietum quod nos compreensimus, sicut supra diximus, de illo aliut, sicut diximus, sortionis nostre exinde ei tradidimus, ad securiter ille et eius heredes illut habendum, et faciendum inde omnia quod voluerit, absque nostra vel de nostris heredibus contrarietate vel requisitione. et, ut hec omnia suprascripta omni tempore firmiter permanendum, guadia mihi ipsi thii mei dederunt et mediatorem mihi posuerunt constantinus atrianense filium iohannis; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus, quod si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et taliter in suprascripta firmiter non permanserint, per ipsa guadia componere obligaverunt se et suis heredibus mihi meique heredibus quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent, et in suprascripta omni tempore firmiter permanere. verumtamen casa fabrita qui est in ipsa sortione, quod ipse leo compreensit, ipse ursu ... cum ipse leo fabricavit, ipse ursu medietatem et ipse leo medietatem, faciendum ipse leo et eius heredes omnia quod voluerint ... ... sortione ipsius lupeni: de una parte fine meaque petri, inde passi quadraginta sex et ab inde revolbente a parte orientis ipsi passi quadtuor, sicut supra dictum est. et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + ego ragemprandus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 102-105, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.