Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0086
Signature: 0086
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
882, Salerni
x
+ In nomine domini sexto anno principatus domni waimari principibus, mense februarioquintadecima indictione. ideo que ego rodelenda filia rodelaupi uxor fuit polcari filii lupi, declaroeo, quia ipse nominatus polcari vir meus in die coniunctionis adque copulationis nostresecundum ritum et consuetudo gentis nostre langobardorum traditum habuit mihi morgincapum,idest quartam pars ex omnibus rebus substantiis suis; modo bero dum congruum est mihiipsam quartam meam bindere meamque faciendum utilitatibus, set dum audibit per ecdoctos etsapientissimos omines, ut mulier, quando rebus suas bindere boluit, nam non absconse set faciatnotitiam inter duos bel tres parentes suos, et pariter pergeret ante nubiliores omines et omniaillius annuntiaret, ut per eorum absolutionem bindictio illam fiat et quodcumque in isto hordinemde rebus suas cuique dederit, stabilem ordinem debeat permaneret. set dum audibit et cognobitper ecdoctos et sapientissimos omines et ego bolo hobserbaret sic, sicut continem lex; sicfecit notitiani lupicisi filio lupi et liodorisi filio porici, qui sunt propinquioribus parentis meis,et pariter perressimus in presentiam nandiperti gastaldi et omnia illius adnuntiabit, ut pereius absolutionem liceret mee ipsam quartam meam vindere meamque faciendum utilitatibus,sic interrogabit me que supra mulier, forsitans qua haberet alios pluri propinquos parentesmeos qui mihi mundoaldi esseret, aut istam bindictio mecum secundum legem faceret. ego eisdixit, ut aberet duos filios meos, unus predatus esseret a saraceni, alter bero non est ic, quiahabitat in nuceria et non poteo illum abere mundoaldus meus esseret aut bindictio ista mecumfacere, pro quod non potuit ic beniret pro ista generationes barbaras saracenorum, unde in cibitateista salernitana circumclusi sumus. dum ipse nominatus nandipertus gastaldus dum biditet audibit nostram declarationem, pro timore omnipotenti dei et mercedem superius domni nostriet sue anime dedit licentiam ad ipsi parentis meis, ut mundoaldi mei esseret et bindictio istamecum facere, ut ego bibere possam; sic interrogabit me que supra mulier, si bonam meam esseretbolumtate et ne fortasset quacumque biolentia a quacumque omine ne inde pateret. nos quidemmulier in eius presentia cum predicti parentis meis palam me facio, ut nulla biolentiam a quabisomine patibula sum et propiam meam bonam bolumtatem et secundum legem mihi consentientisipsi nominati parentis et per notitiam de supradicto gastaldo, sic ego que supra nominatarodelenda unam cum supradicti parentis meis bonam nostram bolumtatem bindedit tibi radelghisifilio radiperti totam integram ipsam quartam meam, quod legibus tollere debeo de rebussubstantias ipsius polcari viri mei in locum, que dicitur mitiliano ubi priatu bocatur, cum ipsamquartam meam de ipsam casam et de ipsum palmentum; nam alio mobile in meam reserbo potestatem.unde de ipsam supradictam quartam meam, quod tollere debeo de rebus substantias ipsiusviri mei, nec nobis que supra rodelende binditricis nec cuilibet ominibus nichil restetit nec dicimusremaneret sortionem, set totam in integram cum intregre finis et viebus suis et usis aquarias,sicut dixit, tibi qui supra radelghisi bindedit ad possidendum bel faciendum quod bolueritis. undepro suprascriptam meam binditionem confirmandam, sicut superius legitur, modo presentem recepia te qui supra radelghisi emtorem meum finitum pretium decem solidos de dinarios nobosfiguratos ex moneta salernitana hana duodecim dinari per unusquisque solidos: finitum est eamrationem, ut amodo et semper tu nominatus radelghisi et tuis eredibus ea que prelegitur, abereet possidere baleatis. de quibus me repromicto ego que supra rodelenda binditrices et obligamusnos et nostris eredibus tibi qui supra radelghisi et tuis eredibus isdictam meam binditionem abomnibus ominibus inantistare et defendere promictemus. quid sit menime inantistare aut defenderebel retornare quesierimus, dubplum suprascriptum pretium nos tibi componere spondimus:et insuper quantum aput bos remelioratu fuerit in quacumque pars, sub extimationis pretii nosbobis restituamus et colludio bobis secundum legem iuremus, et anc cartulam binditionis utsupra. sicut te inghelprandum notarium scribere rogabit. actum salerno mense et indictionefeliciter. signum manum suprascripti binditori qui me scribere rogabit.+ ego qui supra nandipertus me subscripsi+ ego bestehiso notarius testis sum+ ego maurus teste+ ego mauro testis subscripsi+ ego iohanne filio ursi+ ego walperto testes+ ego rodegari teste+ ego wiselgardus teste subscripsi+ ego ragemprandus filius polcari testis sum+ ego ursu filio alerisi teste subscripsi+ ego wiselmari teste subscripsi+ ego cusselgari+ ego urso teste subscripsi+ ego ercepertus teste subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 109-111, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- inghelprandum
Codex Diplomaticus Cavensis 0086, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0086/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success