useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0097
Signature: 0097
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
882, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri waimari, mense december primaindictione. ideo que ego mulier nomine wiletruda filia wineperti, que uxor fuit mauri filiiermemari, declarata sum quod a sarracenis sumus circumdati et a periculis famis nos perire cogitamus,et nihil habeo aliquid remedium qualiter bibere possam, nisi ipsam octabam portionemmeam de rebus bindere bolo, que mihi a supradicto mauro viro meo pertenuit quod in die nuptiarummihi traditum habuit, ut mea famis necessitatis liberare possam. et dum benior in presentiaerchemperti iudices filio ermeperti et ab ipso interrogata bel inquisita sum diligenter, ut ne aliquambiolentiam patere a quabis hominem, ecce in eius presentiam me disfamabit, quia nullambiolentiam sum patibolam a quabis hominem, set pura et sincera mea enim bona bolumtatem,et mihi consentientes secundum legem martinus germano meo et leompertus filius leoni, unaquepari consensum et cum notitiam de supradicto iudex; ideo ego prenominata wiletruda benumdedittibi angelberti presbiteri filio leoni integram ipsam octabam meam de rebus et mobilibusmeis, de quid quantum mihi a supradicto mauro viro meo pertenuit in loco noceria, bel et peralia singula loca in montem quam et in planis ubicumque de rebus predicti mauri viro meo etde omnibus quod inventus fuerit, una cum propie finis et biebus suis et cum inferiores et superioribussuis et cum usu aquarum in integram ipsam octabam meam tibi exinde bindeditpossidendum, bel in omnibus amodo exinde faciendum quid bolueritis. unde pro suprascriptamea binditione in presentes recepit a te qui supra hemtorem meum solidos numerum sexde dinari ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum; finitum vero abeo totumpretium eam rationem, ut amodo et semper tu qui supra et tuis heredibus predictam meambinditionem abere et possidere baleatis. de quibus me repromitto ego que supra wiletrudabinditrices et meosque heredes colligo tibi suprascripti angelberti presbiteri emptori meo bel adbestros heredes, ut predicta meam binditionem bobis ... inantestare et defendere spondimus.quid si non potuerimus ... per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascriptopretium nos bobis conponere spondimus; et insuper quod ipsa mea binditio aput bosremelioratum paruerit in quabis partem aut supra factum edificium, sub estimationem pretiinos bobis restituamus, et de colludio secundum legem nos bobis satisfaciamus et han cartula utsupra sit firma. et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter. adque adiungimus,ut ipsam octabam meam tibi in defensionem damus, ut in bicem nostram cum ipsa omnitempore contendatis et ipsa res bobis defendatis, nisi quando nobis necessum fueri, ipsa nobisadpresentetis et pos finem facta redeat ad bos.+ ego qui supra erchenperto me subscripsi+ ego leompertus teste subscripsi+ ego wisenolfu teste subscripsi+ ego radelgrimo teste subscripsi+ ego godelperto teste subscripsi+ ego benedictus teste subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 123-124, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
    Persons
    • adelmari
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.