Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0098
Signature: 0098
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
883, Salerni
x
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense iuliussecunda indictione. ideo que ego mulier nomine teoperga filia quondam ermerisi et uxorfuit ragemprandi, dum profiteor me pro amore omnipotenti deo et ipsius viri mei religionishabitum super me induta sum et in domum meam habito, et in ipso sancto habitum benedicentemdominum sum hobserbata, et dum compulsa sum dei omnipotentis misericordiam et proremedium salutis anime mee ipsius viri mei quam et pro anima adelprandi amantissimo filionostro, ut rebus meam quam mihi pertinet per ipsum meum morgincaput haberet, seu etquod mihi hab ipso adelprandus filio meus mihi datum est, ut ipsas per beneravilia locasanctorum iudicaret; set dicent enim notarii et legis peritis huius civitatis, ut religiosa feminatantum de tertiam partem, unam de rebus sua sola eis iudicare licerent, duas beroportiones hebenire in potestatem in quorum mundium subiacere videntur; ego autem mundoaldnec de progenie ipsius viri mei aud de progenie ipsius genitori meo minime habeo.quia omnes mortui sunt qui legibus mihi consentiens essent, deinde postulavit clementiamdrogoni gastaldi hac iudices, ut a pars palatii mihi habsolutionem tribueret. ipse vero iudexper ordinem superii domni nostri eos nuptiavit et ipse inluxtris princeps pro suis salutisanime ipsius, drogoni gastaldi commisit, ut inter nos essent et ut a pars palatii mihi habsolutionemtribueret, ut cuntam rebus mea iudicare poteret sola, qualiter mihi placuerit. proeo quod ipse misericordissimus princeps legem ipsam rememorans, sicut scriptum est, ut feminaque parentes non habuerit, ut in mundium palatiu subiacerent, et hac sercituum ursonotario cartula exinde scribere demandavit. quo ita factum est, ego superius dictus drogogastaldus convocavi erga me alios idoneis hominibus, et sicut mihi hab ipsa gloriosa potestatemcommissum est, prenominate teoperge habsolutionem dedimus omnis rebus substantiamsuam sola iudicandum, qualiter illa voluerit. et nunc autem ego nominata teoperga habsolutionemhabcepta pro salute anime mee et ipsius viri mei et prenominati filio nostro per hanccartula hoptulit in monasterio sancti maximi, quem domnus waiferius princeps a noba construxitfundamine intus hanc nobam salernitanam civitatem hubi nunc modo angelus presbiteret abbas regimen tenere bidentur, tota et integram ipsa terra de locum felline, qui fuit sortionempredicti adelprandi filio meus mihi per cartula a subcepto launegild hab ipso filiomeus donatum est; in ea rationem, ut dum ego que supra nominata teoperga ebixero, predictaterra in mea sint potestatem tantum ad frugiandum nomine; et post igitur meum hobitumpredicta terra cum finis et vie sue trasactibus nomine hebeniat in potestatem ipsius hecclesiead securiter habendum et possidendum eius rectoribus, et faciendum quod voluerit habsqueomnis requisitionem de meis heredibus aud cuiuslibet requisitionem vel contradictionem. igituret per hanc cartula in prefato monasterio offero omnis quartam meam, quas mihi legibus pertinethaberet de rebus substantiam qui fuit ipsius viri mei, in ea rationem, ut dum ego ebixero,omnia mee sint potestatem de ipsa quarta faciendum quod mihi placuerit; et si illos binditurahabuero, et ille abbas qui preordinatus fuerit in prefato monasterio, mihi exinde dederit iustopretium quo baluerit, tunc hab illo dies per ista cartula omnis quartam meam predicta sanctaecclesia securiter habeas; et si ille abbas vel custos ipsius ecclesie, quando eos binditurohabuerit, et eos scire fecero et exinde mihi pretium dare noluerit, sicut supra dictum est, tunc inintegrum ipsa quarta in mea sint potestatem faciendum quod voluero; et si ego hab hoc seculosic fuero defuncta, ut ipsa quarta per me non fuerit benumdata in predicta sancta ecclesia, inintegrum hebeniat securiter habendum et possidendum nomine pro meis salutis anime. eamvero rationem hobligo heredes mea, ut si de hec, que superius legitur, quod iudicavit, et eosremobere aud retornare quesierit, in compositionem fiant obligati ad conponendum in ipsasupradicta ecclesia centum solidos, et securiter omni tempore ipso sivi habeas ipsa ecclesia.simulque et ipsa cartula, quas ipse adelprandus filio meus de ipsa terra de felline mihi hemmissamhabuit, a presentis ipsa in defensionem ad habendum dedit ipsius angeli abbatis, utomni tempore ipsa habeas supradicta sancta ecclesia pro defensandum sivi ipsa terra, et hubinecesse fuerit adelperge filie mee et ad eius heredes, ipsa cartula semper ei ostendatis pro defensandumsivi ipsa casa de intus nobam salernitanam civitatem, quas ipse filio meus mihidatum habuit et ego ipsas datum habeo ipsius adelperge filie mee: simulque et ipsa quarta meain supradicta rationem tivi nominato angeli abbati in defensionem ad habendum dedit, et hanccartula ut supra firme permanead. quam te ursus notarius scribere rogavimus. actum salerno.+ ego qui supra drogo me subscripsi+ ego radoaldo me subscripsi+ ego dauferi me subscripsi+ ego rodelgardus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 124-126, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- angeli
- angelus
- ursus
Codex Diplomaticus Cavensis 0098, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0098/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success