Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0111
Signature: 0111
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
899, Salerni
x
+ In nomine domini dei salbatori ihesu cristi. declaro ego wuaimarius princeps et imperialispatricius, quia concessum est mihi a sanctissimis et piissimis imperatoribus leone etalexandro per berbum et firmissimum preceptum bulla aurea sigillatum integram sortembenebentane probincie, sicut divisum est inter sichenolfum et radelchisum principem, ut liceretme exinde facere omnia, quod voluero, sicut antecessores mei omnes principes fecerunt. proindeconcessimus in ecclesia beatissimi maximi pro nostre salutis anime, quem domnus waiferiusprinceps pater meus a nobo fundamine construxit intus hanc nobam civitatem salernitanam,hunc serbum sacri nostri palatii lupus filius ragimperti cum uxore sua, et filiis, filiabus, nuriset nepotibus suis, cum omnibus rebus substantia illorum, movile adque immovile, et cum omnibusillorum pertinentiis, pro quo ipse lupus cum saracenis ambulavit et pactuotes fuit, quandoipse storus super hanc predictam civitatem resedit, et proinde supradictum lupus concessimusin predicta sancta ecclesia cum uxore sua et filiis, filiabus, nuris et nepotibus suis, sicut supradictumest, pro eo quod postquam nobis culpatus fuit, postea autem ipsa eiusdem mulier superannum spatium ipsum lupum abuit birum et ipsi filiis, filiabus et nepotibus suis postea genuerunt,et iusta legem ad sacrum nostrum palatium perbenerunt potestatem, cum omnibus rebussubstantiis suis movile adque inmovile cum omnibus suis pertinentiis in supradicta sanctaecclesia concessimus securiter abendum. et constituimus, ut nullus basilico, nec stratigo, necprotospatarius aud spatarius, candidatus, aud spatarius, aud gastaldeus, aud sculdais, aud qualiscumquealius reipublice hactionarius, vel qualiscumque alius serbus sanctorum imperatorumhabeant potestatem in illos, vel in eorum rebus qualemcumque angariam, vel dationem exigendum,set ipsa iamdicta sancta ecclesia omni tempore securiter illos possideant, sicut illorumsanctum berbum continet, quem nobis concesserunt, ut omnes homines nostri licerent suosdominare serbos cum omnibus rebus substantiis suis vel aldionibus, ut omnes residerent subtusficum suam habsque omni contradictione sancti imperii nostri. iterum volumus, ut si rectorsuprascripte ecclesie illos vel illorum rebus substraere voluerit de potestate iamdicte ecclesie,rebertantur in potestatem de heredibus nostris, sicut per illorum suprascripte potestatis nobisconcessum est, et ab illo tempore, quo ipse lupus pactuotes fuit et ad potestatem nostri palatiiperbenit cum omnibus rebus substantie illorum et usque modo cum omnia illorum pertinentiam,sic in integrum in prefata sancta ecclesia concessimus, sicut supradictum est, ad securiter abendum.Quod bero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestatis (+) scripsit ego ursus notarius. actum salerno de anno vicesimo tertio, et de anno septimo principatus domni waimarii
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 139-140, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- ursus
Codex Diplomaticus Cavensis 0111, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0111/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success