Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0113
Signature: 0113
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
901, Salerni
x
[0113][A. D. 901.]+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis filiiquondam domni guaimari, mense martius quinta indictione. Memoratorium factu a me ursupresbiter filio quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes per comvenientia ad tenendum etlavorandum tradidit mihi domnus adelferius clericus abbas de ecclesia sancti maximi, qui estunum de dominii ipsius ecclesie, una pecia de terra cum vinea, que est in locum balle propinquoecclesia sancti ianuarii pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, quod ego modo ipsa vinea inbeneficium retineo a pars ipsius ecclesie sancti maximi, qui est per ec finis et mensurie; desubter parte fine bia antica, exinde passi biginti octo; de una parte fine rebus ipsius ecclesiesancti ianuarii, sunt inde passi sexaginta duo; de super parte fine de eredes maioni, et indesunt passi triginta; de alia parte fine bia, exinde passi sebtuaginta octo, totum ad iusto passumomini mensuratum. ec vero predicta terra cum vinea et pomis et cannietum per iamdicta mensuriatota et inclita cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice deipse vie mihi nominati ursi presbiteri ad tenendum et lavorandum natos nascente ipse domnusadelferius clericus et abbas pro pars et vice ipsius ecclesie sancti maximi tradidit, tali ordine, utamodo et semper natos nascente ad mea et de meis eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum,et fobee et omnis nostre utilitatis iusta ratione ibidem faciamus, et tota ipsa vineaannualiter suo tempore potemus, propaginemus et scoltiemus, et adimpleamus ipse viti etinpalemus et legemus, et sic illam abto tempore lavoremus et cultemus de super et de subter,sicut locus ipse meruerit quatenus proficiant et non dispereant, et ipso cannietum annualitercultemus sicut meruerit; et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter amodo et diebusbite mee qui supra ursi presbiteri ibi fecerimus, totum nostre sint potestatis faciendum indeomnia quod voluerimus, et nullam sortionem de ipso frudium demus ad pars ipsius ecclesiesancti maximi. pro eo quod ista terra cum vinea et cannietum et pomis per iamdicta mensuriaego qui supra ursus presbiter in beneficium retineo, et quantum frudium exierit de tota ipsavinea da ipso obitum meum in antea et parutus fuerit de filii mei, ut siant clerici vel presbiteri,et officiaberint et sederint in ipsa ecclesia sancti maximi, similiter totam ipsa vinea lavorarevona, sicut superius legitur, et totum ipso frudium similiter tollant et abeant sue potestatisfaciendum de ipso frudium omnia quod voluerint; et si non fuerit de ipsi filii mei clericus velpresbiter et esset ladicum, liceat ille et suos eredes ipsa vinea tenere omni tempore natosnascente, et tota ipsa vinea annualiter lavorare et cultare, et ipso cannietum per illa rationeillam bona lavorent et cultent, sicut superius legitur, ut proficiant et non dispereant, et per tempore,quando meruerit, ipsa vinea annualiter salba faciant; et cum vindemie tempus fuerit, faciantipse filius meus qui fuerit ladicu vel suos eredes scire pars ipsius, ut dirigat ibidem missumsuum, et ille et suos eredes tota ipsa vinea abto tempore vindemiarent et totum ipso vinumibique ad palmentum et omnes poma exinde per medietatem illut dividere: pars ipsius ecclesietollat ipso frudium medietatem, et ipse filio meus et eius eredes, ut diximus, qui fuerit ladico,tollat reliqua medietate; verumtamen de ipsi filii mei, illi qui fuerint clerici vel presbiteri etcustodierint et officiaberint ipsa ecclesia frudiare diebus vite sue ipsa vinea per illa ratione, sicutsuperius legitur. Unde pro taliter per vona comvenientia guadia mihi ipse domnus adelferiusabbas dedi et mediatore mihi posui riso diacono filio quondam iohanni; et per vona comvenientiaper ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie sanctimaximi amodo et semper in iamdicto ordine, dum ipsa tradictio tenuerimus, defensare nobis velad nostris eredibus da omnes omines omnique partibus, et non illut nobis nostrisque eredibustollere aut contrare queras. quod si taliter omnia suprascripta per iamdicto ordine nobis nostrisqueeredibus non adimpleverit et aliquit inde removere aut contrare quesierint, per vona comvenientiaper ipsa guadia componere obligavit se ipse domnus abbas et suis successoribus etpars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinianos. quod scripsiego romoaldus notarius.+ ego alferus superius nominatus abbas+ ego petrus presbiter et primiclericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 141-143, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- romoaldus
Codex Diplomaticus Cavensis 0113, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0113/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success