useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0117
Signature: 0117
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
903, Salerni
  
x
[0117][A. D. 903.]+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mensefebruarius sexta indictione. declaro ego waimarius princeps et imperialis patricius, ut dum angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi iaceret inbalidam infirmitatem, unde defunctusest, set tamen aduc recte sivi conspicere tota mentem et recte loquere baluit, pro suissalutis anime rebus sua ad iudicandum mihi in manum commisit, ut, si illi mors hebenerit, inhoc ordinem, qualiter subtus legitur, pro eius salutis anime me iudicare liceat. primitus quidemdisposuit, ut ipsa rebus sua cum curte et sedimen suam, quas habuit in nuceria qui fuit da ermemariet maurus filio eius cum pertinentia sua qui habet finis; de una parte de heredes dacuperti,et de alia igitur parte fine sancte marie et pertange in fine domnica et perexiens in terra quifuit cumperti diaconi; alia vero parte fines de heredes ermeperti; de alia namque parte fineermengari et pertange in fines radelgrimi: hec vero curtem, qualiter superius finis posite sunt,totum in integrum cum omnis arboribus et pommifera sua et cum diversis finibus et biebus suisdisposuit, ut a dies defunctionis eius in integrum pro ilius anima hebeniret in supradicto monasteriosancti maximi ad securiter habendum, dominandum ipsa sancta ecclesia et eius rectoribusad faciendum omnia quod voluerint. iterum de ipsam rebus sua quas habuit in locum agella, quihabet finis de una parte fine adelmanni presbiteri, et de alia parte fine sancte marie, et de aliaparte fine qui fuit lupi filius parduli, et de alia parte cum fines de heredes ipsius angeli abbatisconiuntum est; de isto clausum, qualiter superius finis posite sunt, disposuit, ut post eius obitum,dum adelchisus presbiter ebixerit, cuntis diebus vite sue in sua illos habeat potestatem dominandumet fruandum nomine pro anima ipsius angeli abbatis, et post obitum ipsius adelchisipresbiteri ipsam rebus in integrum hebeniret pro salutis anime ipsius angeli abbatis in supradictomonasterio sancti maximi ad securiter habendum et faciendum quod voluerint. simulqueet disposuit, ut pro eius salutis anime odelchisus et liotardus diacones, qui fuerunt vene serbientibus,illis habeant ad suam potestatem ad fruandum nomine duas pecias de terra, cum arbustisbitatum, una fortiores et una minore, quas habuit in locum qui dicitur nobara quod da ursusfilius radeprandi iudicatum habuit; in hoc ordinem, ut si ipsi nominati odelchis et liotardus diaconesdiebus vite sue habitaverit et permanserit in ipso monasterio sancti maximi, tunc diebusvite sue ipse due pecie de terra de predicto locum nobara in sua habeas vel detineas potestatemad fruendum nomine; et post illorum obitum ipsa duas pecias de terra pro salutis anime ipsius angeli abbatis in supradicto monasterio sancti maximi hebeniat potestatem ad securiter habendumet faciendum quod voluerint; nam si ipse odelchis et liotardus diacones diebus vite sue inipso monasterio habitare noluerint, et exinde exierit et aliubi ad habitandum iherit, tunc similiteripsam rebus in supradicto monasterio hebeniat ad securiter habendum et faciendum quodvoluerint eius abbatibus vel rectores. hoc autem omnia, qualiter superius legitur per ipso ordinem,ipse angelus presbiter et abbas disposuit et iudicavit et mihi in manum commisit, ut taliterpro eius anima ipsos distribuerent; et dum ipse angelus abbas defunctus est, ego autem pro securitatemipsius sancte ecclesie et de eius rectoribus quam et pro securitatem ipsius adelchisipresbiteri et ipsorum odelchisi et liotardi diacones, ut ipsos habeant per illa rationem, sicut superiuslegitur, hunc scriptum scribere demandavimus tibi urso notario. actum salerno.+ ego landenolfus gastaldus+ ego rodericus filio gentili+ ego dauferi me subscripsi+ ego walpertus presbiter ita nobi+ ego lamelfridus presbiter ita nobi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 147-149, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • angeli
      • angelus
        • urso
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.