Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0120
Signature: 0120
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
905, Salerni
x
[0120][A. D. 905.]+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri waimarii principi, menseiunius octaba indictione. Quadam vero die, dum nos arechis et adelgari gastaldei et iudicibus stetissemussacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tuncnostris presentiis venerunt madulo filius benedicti, seu et ibidem venerunt iohannelgari filiusiohannis tam pro se et pro vices siche genetricis sue et iohannes pro vices leodelchise uxorisue fllia leomperti, et continuo ipse madulo causare cepit adversus eos dicentes: hic istis, quivestris sunt astantibus presentiis, tenunt rebus qui fuit lupi albi filius parduli et adelprandi filiusragimperti de locum agella finibus nuceria, quod eorum demonstravi qui legibus ei essentpertinentes, eo quod ipse lupus et adelprandus absque heredibus decesserunt et omnis illorumrebus ipsius maduli a supradicta potestatem per prebem sigillatum concessum fuit, etiam brebemillut nostre presentiis ostedi et relectus est. quo audito ipse iohannelgari et iohannes, responsumeis retdidit dicendum: rem ipsa quam queris, quod nobis monstrastis verum est, utillorum lupi et adelprandi fuisset, sed monimen habemus exinde hemmissa; et statim in eadempresentia ostederunt monimen suam quod habuerunt, et ibidem sunt relecte. idest prima cartulacontinebat, quomodo raginolfus et angelpertus germani filii iohanni venumdederat angelbertipresbiteri et leomperti, qui fuit genitor ipsius leodelchise, nominatibe terra cum arbustis bitatumet abellanietum et insitetum vel ubicumque in ipso locum agella fuerit inventus de rebusleoperti, qui fuit filio ipsius lupi, quod per cartula ipse leopertus unaque cum grisa genetricesua venumdederat iohanni, qui fuit genitor ipsorum raginolfi et angilperti. alia namquecartula continebat, quomodo ipsi nominati germani raginolfus et angilpertus ex ipsam rebusnominatibe venumdederat bincenti presbiteri filius benedicti. alia cartula continebat, quomodoipse bincenti presbiter illos venumdedi ipsius angelberti presbiteri. de rebus autem, qui fuit ipsiusadelprandi, ostederunt unum brebem qui continebat, quomodo ipse adelprandus in infirmitate suaomnis rebus substantiam suam pro suis salutis anime in manum commisit ipsius angilberti presbiteriad iudicandum vel faciendum pro eius anima qualiter voluerit; a partibus autem ipsius angelbertipresbiteri ostederunt, qualiter per scriptum testamenti omnis rebus substantiam suam ad habendumconfirmavi prenominate siche et iohannelgari filio eius et leomperti germano suo etobligavit eos, ut post eius obitum dare pro eius anima quinquaginta solidos de dinarios. aliounum brebem ostederunt qui continebat, quomodo ipsi quinquaginta solidi pro anima ipsius angilbertipresbiteri dedissent dauferii filius domni waiferii principi, cui causa sua ad iudicandumcommissa habui. Cum quo talia audientes, ipse madulo monimen illut religentem, statimquoram omnibus profexus est et manifestavit se dicentes, ut de cuntam rebus ipsorum lupi etadelprandi, quo ipsa eorum monimina continunt, neque cum ipso brebem sigillatum sue concessionisquod ostedi, neque per alia monimen, neque per testes, neque per nulla quoque inventarationem, nullatenus causare aut contendere non poteret adversus ipsa sicha et ipsum iohannelgarifilium eius, neque adversus ipsum iohannes et prenominata leodelchisa uxore sua. nosautem superius memorati iudicibus, dum monimen illa religentem audivimus et ipsum madulumse manifestantem, iudicavimus, ut ipse brebem sigillatum de ipsam rebus ipsius lupi et adelprandia partibus eorum disruptum et bacuum permanere, et ipsa sicha et ipse filius eius eteorum heredibus, et ipsa leodelchisa et eius heredes secundum sua monimen prefatam rebusomni tempore inlibata possideas sine omnis requisitionem ipsius maduli et de eius heredes; etinde pro perpetua securitatem ipsorum siche et iohannelgari et ipsius iohanni et prenominateleodelchise uxori sue et de eorum heredibus hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum.quod scripsit ego ursus notarius per iussionem ipsorum iudicibus. actum salerno palatio.+ ego qui supra arehisi me subscripsi+ ego qui supra adelgari me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 151-153, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- adelgari
- arechis
- ursus
Codex Diplomaticus Cavensis 0120, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0120/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success