Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0123
Signature: 0123
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
907, Salerni
x
[0123][A. D. 907.]+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimariigloriosi principibus, mense ...... indictione ...... Memoratorium factu a medomnus musandus venerabilis abbas monasterii sancte sofie situm intus hanc salernitanam civitatem,qui fuit pertinentem guaiferi filii quondam guaiferi comitis, eo quod ante subscripti testesper bona comvenientia una mecum adesse petrus adbocatore ipsius monasterii tradidit musandifilio quondam mauri, qui fuit de apus monte, de due pecie de terra cum arbustis vitatis et pomisde iamdicto locum apus monte ubi ad linzara dicitur per finis et mensuras. prima pecia, in quocasis et palmenta dua abet fabrita, a meridie fine ipsius monasterii sicut bia discernit, inde suntper latitudo passi quadraginta quadtuor; a parte occidentis similiter fine ipsius monasterii, indelongitudo passi duocenti duo; a parte septemtrionis fine ipsius monasterii sicut via da trentadiscernit, inde sunt passi quadraginta septem et guvitum unum; a parte orientis similiter fineipsius monasterii, et inde sunt de longitudo passi duocenti decem et octo. ipsa alia pecia ibiquea super ipsa via da trenta per finis et mensuras; de pede fine ipsa via, inde sunt passi trigintaunum; hab oriente fine ipsius monasterii, inde sunt passi centum duodecim; a parte septemtrionisfine ipsius monasterii, inde latitudo passi biginti sex; a parte occidentis similiter fine predictimonasterii, inde longitudo passi centum decem et octo, totum mensuratum ad iusto passu hominum.ideo, ut diximus, de ambe ipse pecie tradidimus ei totum et inclitum illut quantum exindepertinet predicto monasterio, tali ordine eos ei tradidit, ut amodo et semper ille et suos eredesnato nascentes sue potestatis illut tenere, et fovee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidemfacere, et ibidem residere et avitare in ipse casis, et per annum suo tempore totum ipsum arbustum,quod ei tradidimus, de super et de supter laborare et cultare et propaginare, et ubi merueritarbores et vites ibidem plantare et surgere, et sic per annum suo tempore totum illutlaborare, sicut in ipso locum meruerit, ut per omnis annum bonum laboratum pareat quatenusin melius proficiant et non dispereant, et salbum illut semper faciant et abeant. et per annumde vindemie faciant scire nos vel pars ipsius monasterii, ut missum nostrum illuc dirigamus, etipse musandus vel eius eredes suo tempore ipsis arbustis, quod ei tradidit, annualiter vindemiare,et quando meruerit poma inde colligere, et omne vinum exinde ibique ad palmentum et ipsapoma quando meruerit ibique dividerent per medietatem: missum nostrum tollat illut medietatem,et ipse musandus et suos eredes medietatem, et ipsa nostra medietate de ipso vinum illisper annum reponere ibique in ipse casis in organea predicti monasterii per illis organea ipsaconciata et studiata per annum bona sicut meruerit, et faciant ipso vinum illis salbum, donecillut inde tulerit pars predicti monasterii absque de ingne et gente. de que per annum ibidemseminatum fuerit, deant inde ibique ad pars ipsius monasterii per annum terraticum secundumconsuetudo de ipso locum, et per annum deant ad pars ipsius monasterii palmentateca, sicutmeruerit: missum nostrum, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis eum notrire, sicutiustum fuerit et illorum possivilitate; et quale tempore ille vel suos eredes supradicta tradictionein predicto ordine et sic inde ad pars predicti monasterii adimpleverint, sicut supra dictum est,tunc tota et inclita supradicta traditione in predicto ordine laborata et operata et cultata remitterentad potestate predicti monasterii ad faciendum inde quod boluerit, et illis liceat inde exirecum causa sua movilia. de qua per comvenientia guadia nobis ipse musandus dedit et mediatoremnobis posuit iohannes de locum sianum filius petri, qui dicitur barilli; et per ipsa guadiaobligavit se et suos eredos, ut si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius monasterii non adimpleveritet aliquit exinde removere aut contrare quesierit, per bona comvenientia per ipsaguadia componere obligavit se ipse musandus et suos eredes nobis vel in pars ipsius monasteriibiginti auri solidi constantini. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius.+ ego iohannes notarius me subscripsi+ ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 156-158, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- ademari
- petrus
Codex Diplomaticus Cavensis 0123, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0123/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success