Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0135
Signature: 0135
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
918, Salerni
x
[0135][A. D. 918.]+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri waimarii principi et patriciifilius domni waimarii principis et patricii, mense augustus sexta indictione. quadam verodie, dum nos petrus clericus et iudice essemus sacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendumvel diffiniendum causas, tunc quoram nostris presentiis venerunt idest iohannes abbas ecclesiesancti maximi unaque cum waiferio advocatore ipsius ecclesie, cum quibus et ibidem venitadi, qui super nomine tina vocatur filius ragimperti, et continuo ipse quidem iohannes abbas cumipso suum advocatorem causare ceperunt adversus ipsum adi dicentes: hic iste adi, qui vestrisadest presentiis, tenet terra cum abellanietum, et qui fuit arvusto uno teniente in locum flumicelluubi proprio bolattiano dicitur qui fuit ursi filius ermemari, qui legibus pertinet ipsius ecclesie sanctimaximi; pro eo quod ipse ursus omnis rebus sua in manum commisit et tradidit ad iudicandumragemprandi diacono, et ipse quidem ragemprandus diaconus per offertionis cartule proanima ipsius ursi in ipsa ecclesia offeruit. unde in nostris presentiis ipsum brebem et ipsa cartulaoffertionis ostensa et relecta est: cum quo auditis ipse adi taliter adversus se causantes, responsumeorum retdiderunt dicentes; verum est, ut rebus ipsa teneret, set dicebant exinde haberemonimen, et statim ostedit quattuor cartule et manifestavit se exinde plus monimen nonhaberet. cum quo relecte sunt; et ita continebat prima cartula, quomodo ipse ermemari, qui fuitgenitor ipsius ursi, de ipsa terra cum abellanietum et arbusto medietate donaberat pepini germanisuo; secunda cartula, quomodo ipse nominatus ermemari donabera radoaldi filius ipsiuspepini medietatem ipsa terra cum arvusto et abellanietum; tertia cartula continebat, quomodoipse ermemari aliquantum de ipsa terra per finis donaberat lupuli liberto suo; quarta cartulacontinebat, quomodo maurus, qui fuit genero ipsius ermemari, venumdederat ipsius adi ipsa terra,quod lupolus libertus ipsius ermemari per subceptum launegild eis donaberat, et per hac rationeipse adi querebat rebus ipsa habere et dicebat, ut partibus ipsius ecclesie aliquando ipsa terranon tenuisset, pro eo quod ipse ursus filio ipsi ermemari ibidem sortiones non habui, pro eoquod pater eius ipso dedit. quibus per ipso iohanne abbate et ipso eius advocatore ipsius adiresponsum retdiderunt dicentes, quod partibus ipsius ecclesie rebus ipsa tenuit et dominavi,et ipse adi malo ordine ibidem introibit. etiam propter cognita causa ostederunt cartule etunum brebem qui sunt de alii homine, qui ibidem tenuerunt rebus coniunta, et nominabat ipsefinis; de una parte fine sancti maximi, sicut ballone discerni et termiti ficti sunt; et una cartulacontinebat, quomodo mulier nomine ursileupa, qui fuit uxor ipsius ursi, venumdederat spendeifilius petri ipsa quarta sua de due clusurie de terra de predicto locum bolatianu per nominatefinis: habentes finis una ex ipse clusurie, ubi super residentes fui, de uno latere finesde eredes teoderici, de pede fine de eredes petri, de super capu fine terra qui fuit nandemarifilius wisuli, que modo tenet sichardus gastaldeus, de alio latu fines de eredes petri etterra qui fuit lupuli: ipsa alia pecia habet finis de uno latere fine bia, de pede fine caba, dealio latu fine godelperti presbiteri, de super capite fine ipsius spendei et dausdedi, sceptatummodica terrola, quod ipse ermemari socero eius dederat ipsius lupoli. dum nos superius iudexmonimen ipsa per partes tulimus et superii domno principi portabimus, et causationes ipseper ordine numtiavimus, et ipse superius domnus princeps monimen ipsa per partes relegere fecit,et interrogavit ipsum adi, per qua ratione habere voleret ipsa terra, quo ipse due cartule suntcontinentes, quod ipse ermemari donaberat ipsius pepini et ipsius radoaldi filio eius; ipse quidemadi dixit, ut parentes ipsius fuisse et per successione eis esse pertinentes. unde iterum interrogaviteum, quomodo tivi fuerunt pertinentes; quibus ipse adi dixit: genetrice mea vera fuit sororipsius pepini, unde per ratione iusta legem ei ereditare non deberet. deinde iterum ipsedomnus princeps dixit ipsius adi: ecce cartule qui continet fines sancti maximi, ecce alia cartulaqui continet, quomodo ipse ursus eos habui, et ipsa uxor eius ibidem introibi et quarta suaexinde tulit et eas bendidit; tu vero si potest consignare, quomodo ab illo tempore, quo ipse cartulesunt continentes, sic eos habuisse et dominasse. ille autem dixit, et statim profexus est et manifestavitse dicentes, ut exinde nullam adprobare poteret. et statim per iudicium superii domniprincipi inter eis iudicatum est, ut ipse adi habeant de ipsa terra ipsa modica terra, qui fuitipsius lupoli, da quale fines per sacramenta ausus fuerit ipso sivi adpropriare et partibus ipsiusecclesie ex ipsa terra per ipse suprascripte finis, de ipso alium habeat tres sortiones. nos superiusiudex regressi a bestigiis superii domni principi interrogavimus ipsum adi, si aduc ampliuscausare potuerit; quibus ipse adi profexus est et manifestavit se dicendum, ut de cuntarebus qui fuit ipsius ursi, sicut superius finis posite sunt, neque per testes, neque per monimen,neque per successione, neque per nullaquoque inbenta ratione exinde causare aud contenderepoteret in partibus ipsius ecclesie, sceptatum ipsa modica terra, qui fuit ipsis lupuli, da qualefines per sacramenta ausus fuerit eos facere; et statim rem ipsa retdidit atque retradidit in possessioneipsius ecclesie. et nos superius iudex iudicavimus, ut partibus ipsius ecclesie ipsa rebusomni tempore securo nomine sivi habeas, sine omnis requisitione ipsius adi et de eius eredibus;et inde pro securitate ipsius ecclesie et de eius rectores hunc nostrum diffinitionis emmisimusiudicatum, quod scripsit ego ursus notarius et interfui. actum salerno.+ ego qui supra petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 173-175, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- iohanne
- iohannes
- petrus
- ursus
- waiferio
Codex Diplomaticus Cavensis 0135, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0135/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success