useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0181
Signature: 0181
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
952, Salerni
  
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi, mense september undecimaindictione. cum essem ego petrus iudex in sacro salernitano palatio ad singulorum causatorescausas diffiniendas; et una simul ibidem aderad nobiscum noviliores homines, tunc quoramnostris presentiis coniunti sunt, hi sunt waimarius comes et thensaurarius et secum adduxit sacerdotesecclesie sancti maximi, quem domnus waiferius princeps intus hec civitatem construxit,et pro cuius causas ipse waimarius cause agebat cum iohannes, qui comorantes est in castelloapus monte, propter rem illam de locum nuceria ubi agella dicitur, qui fuit iannelgari filiusiohannis et per ipsum iannelgari monachus per cartula omnis eius rebus in eandem ecclesia offertaest, et ante os dies ipse iohannes de predictam rem causavit cum maraldus presbiter, qui eosa pars ipsius ecclesie in beneficium tenet et cum maionem castaldum adbocatorem ac defensorem predicte ecclesie, querentes rem ipsa ipse iohannes sivi conbincere per unum preceptum sigillatumque ostendi continentem; qualiter a pars palatii ipsius iohanni et petri germano eius concessafuerat omnis rebus iannelgari de locum nuceria, et per solum prephatum preceptum, quemipse iohannes manifestaverat tantummodo ex ipsam rem habere, rem ipsa sivi conbincere querebat,et per ipsum waimarium et ipsi sacerdotes et antea per ipsum maionem pro pars ipsiusecclesie ostensa est una cartula offertionis, qui cum relecta fuit, continebat: essent emissa tricesimoprimo anno domni guaimarii principi et patricii filius domni guaimarii principi de menseiulius undecima indictione, ipse iannelgari filius iohannis unaque cum ermengarda uxore sua etcum iohannes clericus filium eorum pro suis salutis anime offeruerat in prephata ecclesia sanctimaximi omnis rebus sustantiis suis nominatibe in ipso locum agella et per finibus nuceria et staviense,vel ubique ex eorum rebus imbentus dederit, scripta per theodericus notarius et roboratasufficienter. et dum indictiones de ipsa cartula et de ipsum preceptum requisita fuit, anterioresest ipsa cartula de ipsum preceptum, et per pars prephate ecclesie sententia illi preposita fuit dicentes;ut a quo ipse iannelgari cum predicta uxore et filio suo omnis rebus suas in ipsa ecclesiaofferuit, sicut ipsa cartula continet, iam postea non habui praspalatii que eorum concedere,et iterum per ipsum iohannes ad hec sententia datum fui eorum responsum, ut aliut fuisse iannelgari,que ipsa cartula continet, aliut ille quem ipse preceptum continet, et predictam remde illo iannelgari fuisse, que ipse preceptum continet. et iterum a pars prephate ecclesie ad hecsententia datum est ei responsum, ut prephatam rem de illo iannelgari, et uxore et filio eiusfuisse, quem ipsa cartula eiusdem ecclesie continet, et ipsorum rem pars ipsius ecclesie dominaturaet possexura est. unde ipse iohannes a nos, qui supra per iudex, interrogatus fui, ut si perhomines aut monimen facere potuerit, qualiter alium sit iannelgari quem ipse eius preceptumcontinet de illo, quem ipsa cartula continet, et predictam rem de illo iannelgari fuisse, que ipsepreceptum continet; ipse iohannes manifestabit et dixit: tale abprobationem per nullis modisfacere non poteret. pro ifa inter eis iudicavimus, et wadiare illos fecimus, ut pars ipsius ecclesieiusta legem isdem iohanni iurare, ut predictam rem, que ipsa cartula continet, de illo iannelgarifuisse, que ipsa eorum cartula continet, et rem ipsa preppata ecclesia firmiter habere;et ideo ad expleto constitutum, ut dictum est, ad predicta sacramenta persolbendam replicatisunt, et nos sancta dei evangelia ibidem benire fecimus, et a pars preppate ecclesie parati suntseptem sacerdotes de ipsa ecclesia, hi sunt iohannes et iohannes presbiteri, et leo et sellictus etsergio et benedictus presbiteri et ipsum maraldus presbiter volendo ipsa sacramenta ei persolbere.set ipse iohannes noluit sacramenta ipsa recipere, set a presentis pruntissima sua volumtatemanifestavit se et dixit, ut rem ipsa, unde superius causavit, ipsius iannelgari fuisse,que ipsa cartula offertionis continet, et legibus. de ipsa ecclesia pertinentes esse, et neque peripsum preceptum, neque per alia monimen, neque per testes, neque per nullaquoque imbentaratione, de supradictam rem adbersus pars ipsius ecclesie causare aut contendere non poteretper nullis modis. unde nos superius iudex iuxta eius manifestatione iudicavimus, ut pars ipsiusecclesie omni tempore rem ipsa securiter ac firmiter pabeas et possideas absque requisitione velcontrarietate ipsius iohannis et de eius heredes, et perpetua securitate ipsius ecclesie hunc hemisimusiudicatum, quod scripsi ego theodelgrimus notarius et interfui.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 234-235, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • maionem
      • petrus
        • theodelgrimus
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.