useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0191
Signature: 0191
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
956, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principiset imperialis patricii, mense iulius quartadecima indictione. ideo que ego petrus clericusfilius bassalli, vona enim mea voluntate ante presentia guaiferi castaldei et aliis subscriptitestes, per hanc cartula venundedi tibi petri presbiteri filius iohanni presbiteri, astanteipse genitore tuo et per eius absolutione, una pecia de terra mea campense cum radiis arboribusvitatis, quem habeo in finibus nucerie locum barbaciano, ubi propio salara dicitur;que abet finis de una parte via publica, sunt ibidem per mensuria passos quinquaginta quattuor;et de alia parte fine mea et benedicti varbano meo et de redes petri, sunt ibidem permensuria passos triginta ses; alia quidem parte fine de filii ipsius petri, et rebolbente peripsa fine et iterum rectum redientem et coniungentem ad fine de heredes benedicti de locumfaiana, sunt exinde per mensuria passos quinquaginta septe; alia igitur parte fine de heredesnominati benedicti et ipsa fine coniungentem in ipsa via, quod est priore fine, sunt ibidem permensuria passi triginta quinque. hec bero clausum, qualiter superius finis posite sunt et mensuriaipsa precurrit, ad iusto passu homini mensuratum, cum propie finis et vice de via sua, etcum omnis arboribus et pomifera sua, et cum omnia infro se pabentibus trasactibus nomine etab funditus eos tibi qui supra petri presbiteri venundedi. et pro confirmandam et stabiliscendamhanc mea vinditione, nunc a presentis recepi a te qui supra hemptorem meum statutum pretium,idest aurei tari cassimini numerum tridecim; finitoque vero pretium aput nos ea ratione,ut a presenti die et in perpetuis temporibus tu qui supra petru presbiter quam et tuis heredibuspredicta mea vinditione securiter et firmiter habere et possidere valeatis, et faciatis quod volueritis.es qua promittimus, et obligamus nos superius petrus clericus et nostris heredibus tibi nominatipetri presbiteri et ad tuis heredibus, ut eaque nostra vinditione nos vobis ab omnis hominesantistare et defensare promittimus. quod si minime potuerimns, aut si nos ipsi forsitan perquolibet ingenio vinditionem istam, quam prelegitur, removere aut retornare quesierimus, anteomnia questio nostra sit vacua et inanis, et duplum supradictum pretium nos vobis componerepromittimus; et que aput vos fuerit remilioratum aut super factum edificium, sub estimationepretii vobis restituamus, de colludio autem secundum legem nos vobis iuremus per dei misteria.nam si musa genetris mea aut quicumque omo pro eius parte de hac mea vinditione legibusvobis sue rationis tulerit, amodo anteposui et obligabi vobis ipsa terra mea cum arbustis,quem habeo in locum nuceria, ubi ad ipsa ioba dicitur ubi ipsa gripta edificata est, ut licentiamabeatis vos et vestris heredibus ex dicta terra tollere in quale parte vos volueritis alio tantumper abpretiatum, quantum de anc nostra vinditione vobis tultum fuerit, et omni tempore persupradicta obligatione firmiter et securiter illut habeatis cum vice de via sua, et faciatis exindeomnia quod volueritis. si autem de supradicta nostra vinditione, et de que superius vobis anteposuimus,causationes exurte fuerint, et per vobis ipsis volueritis esse autores et defensores,licentiam pabeatis exinde causare et omnia agere et perficere, tamquam nos debuerimus, et pervobis ipsis exinde esse autores et defensores omni tempore: et si monimenes dicte terre aputqualiscumque hominem inventus dederit, licentiam habeatis exinde causare et monimen ipsaad vestra recolligere potestatem, et omni tempore pro vestra defensione monimen ipsa habendumvestre potestati. et te maraldus subdiaconus et notarius scribere rogabimus. actum nuceria.+ ego qui supra waiferius+ ego tassilo+ ego guiso subdiaconus et notarius me subscripsi+ ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 246-247, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
    Persons
    • guaiferi
      • maraldus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.