Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0192
Signature: 0192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
956, Avellini
x
+ In nomine domini anno Septimodecimo domni landolfi gloriosi principi et anno tertiodecimoprincipatus domni paldolfi filii eius, mense iulius quartadecima indictione. Ego castelmannus,qui et cicero dicitur, filius ursi, de oc quod ante nobiliorum subscriptorum testium declarome habere rebus in loco baneo propinquo abellino et in loco, ubi caprilia dicitur, et per alias singulaslocas et case intus civitate abellini, et congruum michi est donare de ipsis rebus et casisadque mobilibus meis quartam parte andree filii loperissi. Propterea ego nominatus cicero,dum michi congruum esse videtur bona etenim mea voluntate, per hanc quoque videlicet cartuladono adque concedo tibi nominati andree integra quartam parte de omnibus rebus substantiiset casis atque mobilibus meis cum quartam parte de ipsas moniminas, que de ipsis rebus etcasis sunt pertinentes atque continentes. Et ipsis rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, hortalis,vineis, vinealis, castanieta, escleta, cerreta, monti, plano, cultu atque incultu, omnia et inomnibus, ubicumque de rebus et casis adque mobilibus meis inbentum fuerit, inclita quartampartem exinde tibi nominati andree donabit una cum inferius et superiusque, adque cum omnibussuis pertinentiis ad semper eos abendum et possidendum tu quam et tuos heredes, et cui avos datum esse paruerit, et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictionemmea et de meis heredibus et sine cuiuscumque requisitione. Et pro hanc mea donatione confirmandam,continuo recepit a te iuxta legem launegilt mantellum unum: finita est ipsamea donatio Ea ratione, ut amodo et semper eadem mea donatione habere et possidere securo nominebaleatis et securiter faciatis exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis. Et aliter statuimus, ut usque dum dominus michi spatium vite donare dignatus est, ipsis rebus etcasis mee sit potestatis usufruendi ... non bendendi, nec donandi, nec per nullis modisalienandi, nisi tantum usufruendi. Post meum vero obitum hebeniat in potestate tua et de tuiseredibus: tantum detis pro animam meam solidi quadtuor, et faciatis pro animam mea septimaet trentale, et annuale. Quod si aliquando tempore eadem mea donatione, sicut prelegitur, retornareaud remobere quesierimus, Post panc cartulam ostensam et relecta publice fuerit et inantea perseveraverimus eos remobendum aud exinde causandum, vel si illos vobis da omnis homines,cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, non defensaberimus secundum langobardorum legem,ideo ante omnia questio et causatio nostra adversus vos vacua et tacita sint, Etquinquaginta solidos constantinos Per hanc cartulam vobis componere hobligamus, Et adversusvos per imbitis tacitis et contemptis maneamus. Igitur autem obligo me ego qui supra castelmannusatque heredes meos obligo tibi nominati andree quam et ad tuis heredibus, iamdictammea donatione ab omnibus hominibus antistemus et defensemus secundum langobardorum legem,Simulque et da partibus uxori mee, Seu et ab omnibus hominibus, qui pro partibus eius indecausaverint, omni tempore antistemus et defensemus per supradicta hobligata pena. Da aliis veropominibus Sciatis exinde per vos autori et defensori cum ista cartula et cum moniminas ipsas,que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque continentes, ut liceam te et tuos heredes pervos ipsi defensori essere et moniminas ipsas ad legem ostendere et omnia exinde facere, sicutego et meos heredes facere debuissemus per eadem oblita pena. Proinde fecit ego iamdictuscastelmannus tibi predicti andree pec supradicta donatio, pro quo tamen debet studiare et labareet omnia michi peragere, sicut filius pater. Quod taliter te gaidione subdiaconus atque notarius scribere rogavi in abellino, mense et indictione feliciter.+ ego ioannes+ ego sasso+ ego ildeprandus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 247-249, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Avellini
Persons
- gaidione
Codex Diplomaticus Cavensis 0192, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0192/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success