Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0209
Signature: 0209
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
960, Salerni
x
+ In nomine domini anno vicesimo septimo principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,mense ianuarius tertia indictione. die autem quadam, astantibus nos petrus iudex in sacratissimo salernitano palatio ante supradicta gloriosa potestate ad causatores causas diffiniendam,tunc ibique coniuncti sunt causatores petrus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, et una cum eum adeesse romoaldus notarius advocatorem suum, cum frampertus et maghenolfus etmadelfrit germani filii maghenolfi ad diffiniendum inter se causationibus ille, quam inter se habueruntde terris et casis et turre de locum nuceria ubi terme vocatur, et iam super eadem rebus perreximuset monimen per partes ibi ostensa fuit; set ipse terris et casis et turre, quam ipsemaghenolfus retinet, habebat rationem ipsi germani, quomodo suum esse, et congnita monimeninde habebat, et ipsa monimen, quam ostederunt, fecimus relegere; set cognitum erat inde continentemet pars ipsius ecclesie non habebat: inde congnita monimen, et secundum lex illutipsorum germani congnobimus esset pertinentem. et dum plurime inde habuerunt causationes,ipse maghenolfus tenebat aliquanta terra vaciba super gripte ipsius ecclesie, qui coniunctum estcum casa frabrita ipsorum germani pertinentem ipsa terrola ipsius ecclesie, et manifestabit seinde ipse maghenolfus et ipsi filii eius, ut eidem ecclesie esset pertinentem, et fecimus illut mensurareet ex omnique parte erat biginti quinque pedes. modo autem propterea sunt coniuncti, etipse abbas cum ipsum suum advocatorem manifestaberunt, ut ipse terris et casis, sicuti modo ipse maghenolfus et filii eius casis ipse edificate habunt cum sericidia sua, sicut cecidunt ipsasericidia da inde in supra usque biam, et de alia pars usque ipsa bia, et a pars orientis usque adfine de heredes pandoni et ipsorum germani et maghenolfi, totum ipsorum germani esset pertinentem,et nullo modum inde causare non potere; et ipse maghenolfus et ipsi germani filiieidem maghenolfi manifestaberunt, ut da sericidia de ipse casis illorum da inde in supto usquebiam et usque alia bia et a pars orientis usque inclito pariete antiquo, infra iste finis totum cumipsa mensuria pertinentem esse iamdicte ecclesie, et illis nullam ibi habere, et neque per testes,neque per monimen, nec per nulla ratione nullo modum exinde causare aut contendere non potere,et inclito ipso parietem antiquo, qui est a pars orientis, totum ipsius ecclesie esset pertinentem,et nec illis nec suis heredibus in ipsum parietem non haberet licentiam nec potestatemcum nullum edificium se appreendere. post hoc, exurta est inter illis vona combenientia, ut obligationeminter se inde finem facere; et per vona combenientia obligaberunt se ipsi pater et filius,ut si aliquando tempore illis vel suis heredibus per quabis modis vel rationibus causaberitde ipse terris et casis et parieti antiqui, infra ipse finis, unde modo in pars ipsius ecclesie manifestaberunt,et quesierit aliquit exinde tollere aut contrare, centum solidos constantinos componereobligaberunt se suique heredibus in pars ipsius ecclesie. tamen ipsa terrola, quem diximusvacibum esse, frabrica antiqua est a foris pariete et sericidium de ipsa casa ipsorum germani etmaghenolfi: verumtamen ipsa terrola est per mensuria in quattuor parte per unamquemqueparte ana biginti quinque pedes. et taliter scribere fecimus te supradictus romoaldus notarius.+ ego richardus notarius me subscripsi+ ego qui supra petrus iudex+ ego frampertus+ ego mahenolfus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 268-270, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- petrus
- romoaldus
Codex Diplomaticus Cavensis 0209, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0209/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success