useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0237
Signature: 0237
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
966, Salerni
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense februarius nona indictione. Ideo que ego adelferi castaldus filius quondam roderissi, sicut mihi congruum est, per hanc cartulam vona mea volumtate ante petrus iudex et alii testes venumdedi tibi landolfi filius domni atenolfi, qui fuit princeps, terra mea cum castanietum et silba, quem habeo in locum silia finibus salernitanis, qui sunt petie due: unam ex ipse petie as fines et mensurie habet; de una pars fine radecisi, sunt exinde passos quinquaginta octo: alia vero parte fine bia, et inde sunt passos centum triginta duo; ex alia autem parte fine tua quem supra, est inde passos octoaginta: de quarta vero parte fine tua que iamdicti landolfi, et inde habet passos octoaginta sex. ipsa alia petia ibi . . . et ipsa as finis et mensurie habet: de una parte fine vestra, quod paratum abetis da heredes quondam ratoni et da heredes guaiferi e da heredes bisantii . . . sartor et da uxor eius, sunt inde passos octoaginta octo; alia igitur parte fine de heredes teodelgari, qualiter bia antica discernit, et sunt passos centum quinquaginta; ex alia parte fine bia publica qui pergit ad iufuni, et inde sunt passos centum biginti; de quarta autem parte fine terra sancti georgii monasterio puellarum et fine tua que landolfi, et inde sunt passos duocenti quadtuordecim. hec vero duobus petie de terra et castanietum et silba, qualiter superius finis et mensurie posite sunt, ad iuxto passum homini mensuratum inclita medietatem exinde tibi iamdicti landolfi venumdedi cum medietatem omnia infra se habentibus et cum suis pertinentiis; simulque et venumdedi tibi a foris iste finis et mensurie similiter inclita medietatem, quantum quantoque ipse genitor et genetrice mea et aghenardo, qui fuit thio meus, et undecumque habuerunt abinde in foras usque bia campanina et usque ipsa bia qui pergit ad iufuni, et quomodo vadit directum . . . qui in eodem loco fundata est, usque flubio pecentino, et sicut decurrit ipso flubio. ideo de istut quantum ipsi roderissi . . . et uxore illorum ibidem habuerunt, inclita medietatem inde vobis venumdedi, et de illut intro ipse finis et mensurie de ambo supradicte petie, sicut diximus, inclita medietatem tibi iamdicti landolfi venumdedi cum medietatem omnia intro se habentibus et suis pertinentiis et cum vice de biis suis: reliqua ipsa alia medietatem tibi est pertinentem per datum da heredes ipsius aghenardi. unde de omnia, quantum superius tibi venumdedi, nullam mihi aut uxori mee vel cuiqua hominibus aut in quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem, sed, sicut superius dictum est, funditus illut tibi venumdedi ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuique heredibus illut habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum, qualiter vobis placuerit abque omni contrarietate vel requisitione mea qui supra adelferi et de meis heredibus aut cuiqua hominibus. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra vindictione, nunc a presentis recepi a vos exinde statutum pretium, i sunt auri tari voni numerum guadraginta octo, sicut inter nos comvenit in omnis deliberatione. finitoque vero pretium aput nos ea ratione, per vona combenientia guadia tibi iamdicti landolfi dedi et me ipsum tibi mediatorem posui; et per eadem guadia obligo me meique filiis et heredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique heredibus predicta nostra vindictione cum vice de biis suis et suis pertinentiis da omnis homines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis et ad vestris heredibus non defensaverimus, aut si nos nostrisque filiis et heredes vobis vel ad vestris heredibus eos tollere aut contrare seu removere quesierimus, aut si quacumque calumnie inde vobis emiserimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra et de nostris filiis et heredibus modis omnibus sit exinde tacita et vacua, et duplum suprascripto pretium, quod sunt in simul auri tari voni nonaginta sex, nos nostrisque filiis et heredes componere obligavimus vobis vestrisque heredibus; et que aput vos vel vestris heredibus fuerit hanc nostra vindictione remelioratam vel factum edificium, sub estimatione pretii eos vobis vestrisque heredibus restituamus: de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. si autem, quando vos vestrisque heredibus volueritis per vos ipsis inde esset auctorem et defensorem quante vices volueritis, potestatem habeatis per vos ipsis inde esse auctorem et defensorem; nam quando vos vestrisque heredibus quesieritis nos nostrisque filiis et heredes inde habere auctorem, nos autem nostrisque filiis et heredes defensemus et adimpleamus vobis vestrique heredibus omnia, quantum et quomodo superius legitur. et taliter scribere rogavimus te petrus notarius. actum salerno. + ego qui supra petrus iudex + ego romoaldus notarius me subscripsi + ego alfanus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 31-33, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.