useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0268
Signature: 0268
Add bookmark
Edit charter (old editor)
972, Correiani
  
x
+ In nomine domini quadragesimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, septimo die intrante mense octuber prima indictione. cum autem die quadam exet ego truppoaldus sculdais in locum hubi correiano bocatur salernitane finibus, tunc ibique ante me coniuncti sunt causatores ermengari filius erchinperti et bisantio filius iohannis et andreas clericus filius mauri propter rebus de eodem loco correiano a super casa ipsius ermengari hubi modo residente est, hunde iam ante os dies ipse ermengari cum ipsi bisantio et andreas clericus causavi et inter se guadiati fuerunt per partes plicandum se cum suis rationibus et secundum legem inter se inde finem facere, modo quidem ante me coniuncti sunt inde finem faciendum et statim per partes ostederunt inde monimina, inter quos ostederunt scriptionibus continentem, qualiter per rodipertus filius lioperti qui fuit thio ipsorum bisantii et predicti andree clerici ostensa fuerad una chartula, qualiter cumprando per vicaria dederad rodiperti qui fuit abio ipsius rodiperti terra cum arbusto in predicto locum correiano per finis: de due partis fine radiperti, qui fuit abio eidem ermengari, de una parte fine medio ribus, alia parte fine eidem rodiperti: infra ipse finis sceptuaberad bia, qui ad casa ipsius rodiperti deducit, nam illo haliut totum per vicaria ei dederad. cum quo scribtionibus ipse audimus religentem, diximus ipsius ermengari, si voleret facere secundum legem ipse finis predicti abii sui, quod ipsa cartula continet: ille dixit, ut finis ipse facere; unde inter eis iudicavi et per partes illis guadiare feci, ut pergeret in ipso locum correiano, et ipsi bisantio et andreas clericus monstrare hab unde esse ipse finis ipsius radiperti abio ipsius hermengari, et hubi illud monstraberit, si crediderit ipse ermengari, ut ipse finis illis recte monstrasset ab inde illud habere ipse permengari pro ipse finis predicti abii sui; et si illud non crediderit, tunc ipse hermengari monstrare hab unde fuisset ipse finis predicti abii sui et secundum legem ipsorum bisantii et andree clerici iurare, ut ab unde illud monstraverit hab inde esset ipse finis habii sui et rebus ipsa legibus ei pertinentes esse. hunde ipse hermengari posuit mediatorem alchom filius quondam iohannis, et ipsi bisantio et andreas clericus de se plicandum et evvangelia parandum mediatorem posuerunt ipsum alchom.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 71-72, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Correiani
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.