useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0278
Signature: 0278
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
974, Salerni
  
x
+ In nomini domini quadragesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis mense agusto prima indictione. memoratorium factu a me sergius amalfitano filius stefani qui dicitur kalendola, eo quod intus salernitanam cibitatem ante presentia domni petri egregii presuli sancte sedis salernitane, et ibidem adesse subscripti testes, per demandationem et largietatem predicti domni episcopi tradidit mihi amatus presbiter terris bacue et silbis et terris cum vineis, quod pars eumdem episcopii habet in locum ubi ad fonte dicitur, ubi nunc ecclesia sancti felici edificata est, quod ante os dies pars eidem episcopii datum habuit petri filio lupeni flaibulu et ursi et lentu uxor eius. ideo per illo ordine et ratione, qualiter ipsa lentum medietate predicta rebus tenent, sic inclita ipsa medietate ad nostra potestate tradidit, sicut supra diximus, in tali ordine, ut amodo et semper ego et meos heredes eadem rebus nostre potestati tenere et dominare, et ipse vineis apto tempore laborare, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat laboratum et cultatum, ut proficiant et non dispereant, et ipse terris laborare et ad lavorandum dare cui boluerimus, et quodcumque frudium et labores et binum seu prodem de inclita medietate de ex ipsa rebus tollere vel habere potuerimus, totum illut nobis habeamus faciendum que boluerimus, et nullam exinde in partibus eidem episcopii demus, pro eo quod modo dedimus suprascripti domni petri episcopi media una libra de argentum, et per omnis annum demus ad pars predicti episcopii censum pro ipsa rebus unum areum tari bonum et medium, et, sicut diximus, omni tempore ego et meos heredes media inclita ipsa rebus ad nostra potestatem tenendum, et dominandum, et possidendum, et, sicut diximus, eos frudiandum et omnis nostra utilitate ibi faciendum, et, sicut supra dictum est, de ipso frudio faciendum omnia que boluerimus. Unde per bona combenientia, quam et per demandationem suprascripti domni episcopi wadia mihi ipse amatus presbiter dedit et mediatorem mihi posuit autari, qui grimoaldus bocatur, filius autelgrimi; et per ipsa wadia obligavit se ipse domnus episcopus et suos successores et pars sui episcopii amodo et semper defensare mihi meique heredibus inclita medietate de omnis suprascripta res da omnis homines omnique partibus, et non aliquando querat illut vel exinde nobis nostrisque heredibus tollere aut contrare. quod si, ut superius legitur, nobis non adimpleverit et quesierit aliquit exinde remobere aut contrare, seu remobere, ipse domnus episcopus et suos successores et pars sui episcopii componere obligavit se et suos successores et pars predicti sui episcopii nobis nostrisque heredibus octoginta auri solidos constantinos. tamen, si ipsa nominata lentu rationabiliter ipse vineis laboraverit, qualiter in ipso episcopio obligata est, habeant ipsa rebus ad suam potestatem dum illa vixerit, postea rebertas ad nostra potestate in predicto ordine: si bero ipse bineis laborare non potuerint, sicut supra diximus, a presentis rebertas ad nostram potestatem in suprascripto ordine omni tempore, et licentiam et potestatem habeamus de ipsa rebus causare, sicut de propria nostra, et medietate ipsa ecclesia nostra potestate tenere et dominare et sacerdos ibi ordinare, qualiter boluerimus: reliqua ipsa medietate de ipsa ecclesia cum ipsa alia medietate de ipsa rebus siat ad potestate predicti petri per illo ordine, sicut eius brebem continet. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui. + ego qui supra amatus presbiter + ego manso presbiter + ego petrus diaconus + ego petrus presbiter et primicerius + ego petrus diaconus + ego petrus subdiaconus + ego constantinus presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 84-86, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.