useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0279
Signature: 0279
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
974, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini quadragesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense auustus secunda indictione. memoratorium factu a me leo atrianense filio quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum, alphanus clericus filius odelchisi diaconi, propter quod ipse alphanus mihi datum abuit due pecie de terra cum binea et pastino de locum filline, quod ipse alphanus ante os dies per due scriptionibus mihi confirmabit, et per alium scriptum ipse ambo scriptionibus mihi adberabit et per aliis ominibus terris ipse cum bineis mihi contrate sunt; set ego illut aduc possidentes sum; nuc autem, ut dictum est, pro taliter cum eodem alphanus clericus coniuntus sum ad illut iterum mihi confirmandum, et statim ostedit ego ipsa scriptora primum continentem, quomodo ipse alphanus ante presentia domni petri episcopi et per eius absolutionem confirmaberad mihi ipsa terra cum binea et terra cum pastino propter pretium, quod mihi religo fuit dare, sicut ipsa scriptio continet. ipso alium scriptum continebad, quomodo ante presentia ipsius domni episcopi et gaidoni iudici cum ipso alphanus inde in contentionem fuit et illut mihi contrabad, set propter ipsum domnus episcopum, cuius ante presentia factum fuit illut mihi contrare non potuerit; set ipse scriptionem mihi adberabit et rebus ipsa mihi confirmabit et manifestabit, ut de ipsa rebus mecum causare non potuerit. seu et ostedit ego alium scriptum, quomodo ante ipsum gaido iudex cum eundem alphanus coniuntum fuit pro inde finem faciendum, set manifestabit mihi, ut ipse iamdicte scriptionibus veraces esse et de ipsa rebus mecum causare non potere. cum autem ipse scriptionibus relecte fuerunt, tunc ipse alphanus sua boluntate manifestabit, ut tote suprascripte scriptionibus in omnibus, sicut continunt, beraces esse, et nullam de omnia quantum continunt, contendere aut causare potere; set ibique iterum modo omnia, quantum ipse scriptionibus continunt, mihi tradidit et confirmabit ad securiter ego et meis eredibus inclitum illut abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod boluerimus: etiam sua boluntate obligabit se et suos eredes omni tempore defensandum illut mihi meique eredibus, sicut ipse scriptionibus continunt, et omnia nobis adinplere, sicut ipse scriptionibus clarificad. et si taliter omnia suprascripta per iam dicto ordine ille et suos eredes nobis nostrisque eredibus non adinpleberit, vel si de omnia, quantum ipse scriptionibus continunt, per qualecumque modum aut inienium causaberint nobiscum, componere obligabit se et suos eredes nobis nostrisque eredibus quinquaginta solidos constantinos, et omni tempore taciti inde manerent, et omnia suprascripta per suprascripto ordine per inbitis nobis complire; unde pro omnia suprascripta per supradicto ordine nobis nostrisque eredibus adinplendum, guadia mihi ipse alphanus dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum. et unc brebem scripsit ego iaquintus notarius, qui interfui. + ego radechis notarius me subscripsi + ego grimoaldus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 86-87, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.