useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0288
Signature: 0288
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
976, Salerni
  
x
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps, et secundo anno principatus domne gemme uxori eius et domni paldolfi optato filio eorum, mense ianuarius, quarta indictione. memoratorium factu a me petrus filius truppoaldi, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante presentia gaidoni iudici et aliis hidoneis hominibus, qui subter scripti sunt, coniunctus cum maio filius quondam autari monachus, qui et grimoaldus vocabat, ad faciendum inter nos finem de infantula filia mea nomine miranda et de causa que fuit cuidam marelde sorori sue, que fuit uxor mea, unde ante os dies ego cum ipso maio causabit et wadia mihi exinde datam habuit, ut ipse maio plicaret se cum ipsa filia mea et cum causa que fuit ipsius uxori mee et illut mihi retdere et remittere cum ipsa filia mea ad meam potestatem. nunc autem propterea sumus coniuncti, et ego ostedit ibique in eadem presentia dua scriptiones, et ipse maio ibidem adduxit ipsa filia mea et de causa que fuit ipsius uxori mee, idest unum camisulatum feminile et unum faciolum et unum bittulum, et una flectola, et negabit, ut plus de causa que fuit ipsius uxori mee sororem suam, nec habere nec habuisse, set aput se et ambo ipse scriptionis relecte sunt. unum scriptum testamenti continebat, quomodo, quando ipsa uxor mea iacebat in infirmitate unde defuncta fuit, per absolutione ipsius genitori meo, et una mecum disposuit et iudicabit de causa sua, sicut in ipso scriptum testamenti notatum est; et ipso alio scriptum continebat, qualiter ipse autari genitor eius manifestabit mihi habere de causa que fuit ipsius uxori mee. cum quo ipse scriptiones relecte sunt, statim in eadem presentia orta est inter nos exinde vona comvenihentia, ut absque sacramenta inter nos exinde diffinirent, tunc ipse maio a presentis remisit ad meam potestatem ipsa filia mea et ipsum camisu et faciolum et vittulo et flectola, et ego donabit ei per susceptum launegilt omnes calumnie de ipse causationibus et ille manifestabit mihi, ut de omnis causa que fuit ipsius uxori mee, quantum ipso iudicatum continet, nullo modo mecum exinde causare aut contendere per qualecumque rationes, et wadia mihi dedit et mediatorem mihi posuit iaquintu filius petri, et per eadem wadia obligabit se amodo et semper defensare nos da omnibus illis hominibus qui, de quantum ipsum iudicatum continet, emiserit aut preposuerit nobis exinde quodcumque causationes et si exinde nos non defensaberint, aut si ille aut quicumque pro sua parte aut pro pars genitori suo emiserit quodcumque causationes, componere nobis quinquaginta solidos et per imbitis nos exinde defensare, sceptuatum si iohannes notarius germano suo voluerit exinde nobiscum causare, non siant ille nobis inde culpabilem, set liceat nos cum ipse scriptionis cum eo inde finem facere, unde pro ipso donum fecimus inter nos launegilt camiso unum. quod scripsi ego grimoaldus notarius qui interfui. + ego madelmus notarius
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 96-97, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.