useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0305
Signature: 0305
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
978, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi glorioso princeps,et primo anno eius salerno, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filio, menseoctuber septima indictione. memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas rectorecclesie sancti maximi, et una mecum adesset alfanus gastaldus filius idem rumoaldi, qui fuitgastaldus atvocatorem meum et dominius uius ecclesie coniunctus sum at vona combenientiacum petrus presbiter filius cutunii de locum barvacianu de rebus illa de ex eodem locumbarbacianu, qui fuit leomari presbiteri filius maurici, ut inter nos diffineremus de ipsa eademrebus sicut per ipsum leomari offertum fuit in prephata ecclesia, sicut ipsa offertionecontinent. primitus ipsa curte, ubi ipsa casa est in ipso locum barvacianu ubi sabulianu dicitur,abet finis de uno latere de heredes iohanni qui fuit germanum ipsius leomari presbiteri:de uno capite fine terra prephate ecclesie qui dicitur da ipsi angrisi, sunt exinde permensuria passos tridecim gubita tres: de alio latere fine leoni filius orseprandi: de alio capitefine que fuit teofrit, sunt inde latitudo passos viginti unum et palmum unum, et perlongitudinem abet passos centum duo, et in medium locum abet per latitudinem passos triginta.alia pecia, ubi dicitur ad arbustu, abet finis: de uno latere de heredes predicti iohanni: deuno capite fine via pubblica, sunt inde latitudo passos viginti: de alio latere fine que fuit iubeni:de alio capite fine que fuit grisiperti, sunt exinde latitudo passos decem et octo, et per longitudinempassos octoaginta septem. tertia pecia, ubi dicitur at cerbinum, abet finis: de uno laterefine de heredes ipsius iohanni et de uno capite fine via pulvica, sunt exinde latitudo passosdecem et septem: de alio latere fine audeclari, et de alio capite qui fuit ermeperti et audeperti,sunt inde latitudo alios decem et septem passos, et per longitudinem abet passos quinquagintaquattuor. hec bero tribus pecie de terris cum arvoribus vitatis, qualiter superius finis et mensuriadicta est, at iusto passum hominis mensuratum, tota et integre cum finis et viis suis post eius defunctionehebeniat in ipsa prephata ecclesia sancti maximi, quam ebeniat ivi cuncta rebus eius delocum anzanu, et sortionem eius quam ab ipso germano eius ei pertinet percipere de locum albucianoet de locum anatorola, et ad ipsa cisterna, et de ipsum abellianetu pictiulu da paretina, etipsa sortione eius de ipsa terra ubi fuit ipso abellanietu maiore, et ipso castanietu, et insitetu, etterre seminatorie at tribulu: ipsa terra cum castanie et insitetu, ubi dicitur ad ipso pratu, reservabiteos, pro quibus datum abui eos petri filius iohcardi; nam cuncta alia rebus per ipsis locis,sicut superius dictum est, in ipsa ecclesia sancti maximi offeruit; nam et aliut continebatin ipsa offertione: scripta erat per teodericus notarius, et obligata per penis componendumin ipsa ecclesia centum solidos aureos constantinos, et ividem scriptum erat ipse leomari presbiteret abbas manibus suis, et ividem scriptum erat pozzo et andreas. cum quo ipsa offertione relectafuit, manifestavit se ipse petrus presbiter filius cutunei de ex eodem locum barvacianu, utin omnibus, sicut continent ipsa offertione, beraces est, et nullo modo illam reprovam facerepoterent; modo quidem ante bonorum hominibus, quibus subter scripti sunt, per vona combenientiaet vona sua bolumtate guadia mihi qui supra martinus abbas et ad ipsum meumatvocatore ipse petrus presbiter dedit et mediatorem nobis posui faroaldus filius iohanni biscidide locum nucera, tali ordine, ut amodo et dies octo plicare se ipse petrus presbiter et eiusfiliis et heredes, et daret nobis et in prephata ecclesia atque traderet ipse tribus pecie de terriscum arvoribus vitatis per supradicte finis et mensuriis cum superiores et inferiores et cumomnia intro se abentibus trasactibus nomen a funditus in partibus ipsius ecclesie traderet atquedare per obligatis penis secundum legem. si autem ipse qui supra petrus presbiter et eiusfiliis et heredes ipse tribus pecie de terris per supradicte finis et mensuriis nobis et in prephatamecclesia non dederit atque tradiderit, sicut prelegitur, tunc obligavit se per ipsa eadem guadiaat componendum nobis et in prephata ecclesia sexsaginta solidos aureos costantinos. ideo autem,si qualiscumque calumnie vel causationibus nobis et in prephata ecclesia hemiserit velpreposuerit, volendo aliquit inde tollere seu contrare, vel exinde aliquit contradixerit in ipsacompositione, subiaceat componendum in prephata ecclesia per supradicta guadia, et oc annumper ipse vindemie ipse petrus presbiter eos vindemiare et medium vinum, qui inde exierit,in partibus uius ecclesie eos dare, ideo sicut diximus: nam de ipsa alia rebus, que ipse petruspresbiter abet que est dominaturus et possessurus, et quantum per nostris rationibus deipsa eadem rebus, quot ille est dominaturus, et nobis et in prephatam ecclesia est pertinentemde ipsa eadem rebus, eos dividamus inter nos, sicut illius et in prephatam ecclesia est pertinentem,sicut ratio fuerit, eos inter nos dividamus per supradicta guadia et obbligata pena.et hunc brebem scribsi ego ildericus subdiaconus et notarius qui interfui.+ ego leo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 121-123, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • martinus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.