useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0315
Signature: 0315
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
979, Salerni
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo sexto principatus domni nostri pandolfi gloriosi principis, et quinto anno principatus domni pandolfi eius filio, mense iunius septima indictione. Ideo que nos ursus et iohannes germani atrianensi filii quondam leoni clarefacimus nos habere due sortis de terra et casa frabita intus hec salernitanam civitatem in vico sancte trofomes nobis est pertinentes habere a partibus predicti genitori nostri tertiam partem est pertinentes de ipsa casa et terra sergi atrianensi germanus noster, et congruum est nobis ipse ambe sortionis nostre de eadem terra et casa frabita solarata benumdare ipsius sergii germanus noster. de quaoprem nos superius nominati ursus et iohannes germani, sicut nobis congruum et aptum videtur esse, nostra quidem vona volumtate per hanc cartulam ante subscripti ydoneis hominibus venumdedimus tibi nominati sergi germano nostro inclite ipse ambe due sortionis nostre de predicta terra et casa nostra frabita solarata, quod commune habuimus intus prefatam salernitanam cibitatem. ideo trasactibus nomine illut vobis venumdedimus cum bice de bia sua, et qualiter conciata vel edificata esse dinoscitur casa ipsa et cum sericidia sua, inclite ipse due sortionis vobis nominato sergi venumdedimus, unde nec nobis qui supra binditoris, neque ad nostris heredibus, neque in quabis partibus de ex dicta nostra bindictione nichil exinde restitit haut dicimus remanere sortionem, set trasactibus nomine, ut supradiximus, a funditus illut vobis venumdedimus ad securiter et firmiter hamodo et semper tu nominatus emtor quam et tuis heredibus hec predicta nostra bindictione, ut superius legitur, illut vos habendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum que volueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra bindictione, nunc a presentis communiter recepimus a te nominato emtorem nostrum statutum pretium, y sunt auri solidos de tari voni numerum triginta quattuor, namque tari per uno quoque solidum in omnes deliberationes, sicut inter nos combenit. finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, guadia nos superius nominati binditoris tibi nominato sergi emtori nostro dedimus, et mediatorem tibi posuimus leo atrianense filius quondam ursi qui vocatur quatraru; et per eadem guadia obligamus nos qui supra binditoris et nostris filiis et heredes hamodo et semper tibi nominato sergi emtori nostro quam et ad tuis heredibus eaque nostra bindictione, ut superius legitur, illut vobis defensandum inclite ambe ipse nostre sortionis de terra ipsa et casa solarata frabita ha pars uxoribus nostris et ab omnibus hominibus omnique partibus. <i>Sequitur consueta formula:</i> quod si taliter etc: <i>qui vero pacta non servet, tenetur componere duplum statuti pretii.</i> et tali ordine to antipertus notarius scribere rogabimus. actum salerno. + ego petrus notarius me subscripsi + ego disiiu
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 134-135, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.