useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0359
Signature: 0359
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
983, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filioeius gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione. memoratorium factum a nobis sellictofilius quondam summi qui fuit capuanus, et maio filius quondam madelmi de locum nuceria,eo quod ante subscripti testes dederunt et tradiderunt nobis ad lavorandum et frugiandum etaliquantum exinde dederunt nobis ad pastenandum domnus martinus presbiter et abbas rectorhecclesie sancti maximi de intus cibes salernitana, et una cum eum essent romoaldus filius alfanicastaldi qui est unum de dominiis ipsius hecclesie, una clusuria de terra sancti maximi, quemipsa hecclesia habent in finibus nucerie, ubi proprio agella dicitur que habet finis et mensuriis ipsasupradicta clusuria: a pars septemtrionis fine via publica, unde aqua de flubio da ipsa formadecurrit, sunt inde per mensuria passi nonaginta septem: a pars orientis, quomodo limite discernit,fine de heredes cutunii, sunt inde passi centum decem; de super parte a meridie, quomodopoiu discernit, fine de heredes adelferi, sunt inde passi sexaginta duo, revolvente per ipsafine saliente in partibus meridie, sunt inde passi viginti quadtuor: a pars meridie de super fineterra ipsius hecclesie sancti maximi, sicut castanietum discernit, sunt inde passi triginta tres: apars occidentis fine ipsius hecclesie sancti maximi, sunt inde passi nonaginta, revolvente inpartibus occidentis passi viginti duo, et iterum revolvente in partibus septemtrionis, quomodopoiu discernit, per fine predicte hecclesie sancti maximi et exiente usque in ipsa via publica;que est priore fine unde aqua decurrit, da ipsa revolta et usque in ipsa predicta via sunt indeper mensuria passi septuaginta tres. hec vero rebus per supradicte finis et mensuriis ad iustopassum hominis mensuratum; unde pro taliter per bonam comvenientiam et sua bona volumptateguadia nobis ipse domnus martinus presbiter et abbas cum ipso romoaldus advocatore suodederunt et mediatorem nobis posuerunt amatus filius adelgrimi de eodem locum nuceria; talienim ordine, ut ipse domnus abbas eiusque successores et pars iamdicte hecclesie ipsa supradictarebus nobis vel ad nostris heredes defensent cum vice de via sua da omnis homines; etamodo et usque decem anni completi nos nominati sellictus et maio vel nostris heredibus pastenemusipsa terra infra ipse predicte finis, que est vacuam da ipsa rebolta in super, usque dumubi complunt ad ipsum supradictum castanietum ipsi predicti nonaginta passi, de subter suntlatitudo de ipsa terra vacua passi triginta octo: a pars orientis quomodo salit usque ad fine deheredes predicti adelferi, sunt inde passi sexaginta sex, revolvente per ipsa fine de heredesipsius adelferi in pars occidentis passi quadtuordecim; iterum revolvente per ipsa fine de heredesipsius adelferi in partibus meridie sunt inde supradicti passi viginti quadtuor: de super apars meridie fine ipsum predictum castanietum ipsius hecclesie sancti maximi, sunt inde passitriginta tres. ipsa supradicta terra vacua nos et nostris heredibus eos teneamus et dominemus,et pastenemus arbores et vitis, et faciamus ibidem pastinum bonum cultum, et surtum et operatum,sicut locus ipse meruerit et de tantos annos fuerit, et licead nos et nostris heredibus ibidemin tota ipsa supradicta clusuria fobee et omnes nostras utilitates facere et ibidem habitaret; etamodo et usque ipsi predicti decem anni de quantum vinum in ipsum pastinum fecerimus, quemibi abuerimus pastenatum, totum et inclitum illos nobis habeamus et faciamus exinde omnia deipso frugium que nobis placuerit, et de quem in ipsum pastenatum seminaverimus usque ipsidecem anni completi, demus exinde in pars ipsius hecclesie terraticum secundum consuetudinemipsius locis, et ipsum supradictum arbustatum, quam infra ipse supradicte finis est, totum etinclitum eos lavoremus et cultemus de super et de subter suis temporibus, ut bene paread lavoratum et cultatum, et ubi meruerit arbores et vites eos plantemus et propaginemus, sicut locusipse meruerit, et de quem in ipso arbustatum seminaverimus, omnem annum demus ad parsipsius hecclesie exinde terraticum secundum consuetudinem ipsius locis, et amodo in antea omnemannum usque ipsi predicti decem anni completi de quantum vinum in ipso arbustatum fecerimus,totum et inclitum ipso vinum omne annum ad palmentum per medium dividamus cumpars ipsius hecclesie: pars ipsius hecclesie tollant de ipso vinum medietatem, et nos vel nostrisheredibus tollamus exinde medietatem. et da ipsi decem anni completi in antea, de quantum vinumin ipsum pastinum fecerimus, nos autem vel nostris heredibus exinde de ipso vinum tollamusduobus sortionibus, et pars prephate hecclesie tollant exinde omne annum de ipso vinum tertiampartem; et de ipso terraticum quem ibidem fuerit de ipso pastinum, omne annum da ipsidecem anni completi in antea similiter demus ad pars ipsius hecclesie tertiam partem, et ipsopredicto vinum quem ad pars iamdicte hecclesie hevenerint de ipsa supradicta rebus, totum etinclitum illud nos portemus ad ipsi parieti de nuceria cum carros et vobes et organea nostra, ubihabuerint organea sua reposita ad ipso vinum recipiendum, et nos vel nostris heredes conciemusomne annum ad omnem nostrum ordinem et expendium ipsa organea eorum ad ipso vinum recipiendum,quod est sortionem predicte hecclesie; et si infra ipsa predicta rebus ipso predictovinum voluerint reponere in sua organea in ipsa habitatione nostra, nos autem vel nostris heredibusipso vinum eorum salbum faciamus absque degeneratione et de ignem, donec exindeillud tollant, et ipsum missum eorum, quem ibi direxerit ad ipso vinum recipiendum omne annum,nos illum nutriamus de nostra vivenda secundum nostram possivilitatem, dum steterit adipsa vindemia; et si forsitans nos vel nostris heredes hominem, quem ibidem miserimus ad habitandum,de principatu salernitano exierit aliubi ad habitandum, similiter rebus ipsa inclitarebertas in ipsa hecclesia; et si infra quadtuor anni rebersi fuerimus abitandum infra principatumsalernitano, inclita rebus ipsa, qualis illis diebus fuerit, perveniant ad potestate nostra,habendum omni tempore in suprascripta ratione. Quod si taliter etc: <i>Qui pacta nonservet, tenetur componere quinquaginta aureos solidos constantinianos</i>. et de ipsa pomas quemin ipsa predicta rebus habuerint, demus inde eorum omne annum medietatem, et licentiam etpotestatem habeamus nos et nostris heredes tota ipsa supradicta rebus cludere per supradictefinis et mensuriis ad forcas et ad assari.+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi+ ego qui supra martinus presbiter et abba+ ego qui supra romoalt
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 194-196, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
    Persons
    • martinus
      • romoaldus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.