useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0361
Signature: 0361
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
983, Salerni
  
x
+ Chartula firma securitatis atque diffinitionis. a me sergius filius quondam stefano calendola a presenti die prontissima voluntate deliveravimus atque et in presentis diffinivimus vobiscum domno lupino filio quondam mauroni comitis de pantaleone comite de causationem, quam vobiscum habuimus de omnia ipsas hereditates quod havetis in fonti; dicendo a parte nostra, quia in omnia ipsam hereditatem, quod in fonti havetis, havemus ividem ipsam portionem nostram et de niciforium germanum nostrum tantum, quantum nobis exinde per chartulam donationis donavit et dedit michi et at suprascriptum niciforium germanum nostrum domno urso tio nostro filio lupino de hereni; et vos dicendo a parte vestra verum dicitis, quia suprascriptus ursus tius vester dimisit vobis tantum de ipsam portionem suam, quantum ipsam chartulam vestre donationis proclamat; set finem fattam exinde vobiscum havemus, medietatem nobis exinde firmasti per chartulam quod nos havemus sic, sicut ipsa chartula nostra per ordinem scripta est; et de ipsa reliquam medietatem, qui vobis exinde remansit postquam ipsa chartula nostra fecistis scrivere, fecimus exinde postea finem vobiscum ante homines bonos, ut dare vobis de ipse terre vacue ividem in fonti de suprascripta parte sancti felici per nominatibum supra ipsum quercum maiore at ipsa lama, idest passi cammisali quadraginta de longitudinem et passi cammisali viginti de latitudinem; et quando eam incipere at scippandum, dare vobis tari quattuor; et quando ividem armare vineam, iterum dare nobis alios tari quattuor; et quando ista finem fecimus, sic stetit inter nobis, ut neque de ipsam portionem vestram aut de predictum niciforium germanum vestrum plus aliquod non querere de tota pertinentia de fonti. iterum dicendo a parte nostra, absit hoc et veritas non est, ut de ipsam portionem de niciforium germanum nostrum fecissemus finem, set tantum de ipsam portionem meam fecimus ista suprascriptam finem, quem vos dicitis, quia ipsam portionem de predictum niciforium per absolutionem vestram postea comparavi a leone monacho filio suo; iterum dicendo, a parte vestra verum dicitis, quia per absolutionem nostram eam comparasti, pro eo quod nobis exinde obligati fuisti, et quando eam comparastis sic stetit inter nobis, ut de hec omnia in ipsum suprascriptum placitum staret. Unde inter nos habuimus altercationes multas, et nobis altercantibus placuit, ivimus exinde at iudicium ante presentia domni mansonis gloriosi ducis et imperialis patricii et principi, et domni iohannis gloriosi ducis et principi filii eius, et per eorum ores recepimus rectum iudicium, ut si vos a parte vestra potueritis havere duo testimonia, qui nobis exinde iurare et firmarem inter nos ipsam finem quem vobiscum antea fecimus de hec omnia, sicut superius diximus, ubi ipsi testimonia exinde iurare nos vobis de presentem exinde ipsam securitatem firmare et retdere vobis ipsa chartula de niciforium, quod nobis fecit scrivere leo monachus filius eius, et ipsa alia chartula, quod tu fecisti nobis scrivere; et si exinde testimonia havere non potueritis, nos a parte nostra haveremus prontissimi exinde iurare et firmare exinde inter nos ipsam finem, et si nos iurare non oportuerit, iurare vos a parte vestra. post vero receptum iudicium, de presentem atduxisti nobis duo testimonia, qui parati fuerunt nobis exinde iurare; set placuit deo antequam iurare, benimus vobiscum exinde in conbenientia vero gratie et bone voluntatis iunxisti nobis de ipsa terra ividem at latus passi cammisali quadraginta de longitudinem et de latitudinem passos decem, quod fiunt in simul passi cammisali quadraginta, et de latitudinem passi cammisali triginta, et dedisti nobis viam per ipsa lama, unde ipsi alii portionarii nostri andat, et dedisti nobis tari octo, et reddisti nobis ipsi tari dui, quod ad leonem nepotem nostrum dedimus pro ipsam portionem de suprascripto niciforio genitore suo, et nos dedimus vobis ipsa chartula, quod tu nobis fecistis scrivere, et alia chartula quod nobis fecit scrivere suprascriptus leo monachus nepus noster; et si exinde alia chartula aput nos aut aput heredes nostri de tota pertinentia de fonti inbenta dederit, aput vos et aput heres vestros eas mittere deveamus. preter, si aliquando tempore suprascriptus leo nepus noster aliqua causationem fecerit de ipsas hereditates, dare nobis deveatis ipsa chartula, ut haveamus eam aput nos usque in mense uno: post finem exinde fattam aput vos eam mittere deveamus; et si per qualecumque tempore nos aut heredes nostri ipsam hereditatem, quod tu per anc chartulam nobis largiasti, vindere venierimus, neque at domno iohanne vero germano vestro vel at eius heredes non audeamus eam vindere, neque nullum colludium exinde cum eis non faciamus et nullam aliam causam de fonti nos aut nostri heredes non queramus, set hec omnia, quot tu nobis dedisti, haveamus in nostram potestatem, sicut superius diximus, et in omnibus exinde inter nos diffinivimus, sicut supra scriptum est, et emittere visi sumus exinde inter nos securitatem at invicem nos vobis et vos nobis in omnem deliverationem et in omnem decesitionem; ut si per quobis tempore per quobis modum vel ingenium, sive nos aut heredes nostri, aut a nobis summissam personam vos aut heredes vestros, vel qualecumque homine pro parte vestra de hec omnia, unde finem fecimus, querere aut molestare presumserimus, ducentos bytianteos vobis componere promittimus, et hec chartula sit firma in perpetuum. + ego petrus filius constantini de sergio comite de domno sihco testis sum + ego marinus filius iohannis de marino testis sum + EGO taurus filius leoni de urso comiti a suprascriptis personis rogatus supter scripsit die prima mensis agusti indictione undecima
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 199-200, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.