useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0362
Signature: 0362
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
983, Salerni
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni e domni iohanni eius filio gloriosi principibus, mense augustus, undecima indictione. Ideo que nos arechis et iaquintus comitibus germani filii quondam maraldi, sicut nobis congruum est nostre vone voluntatis, per anc cartulam donamus atque ad semper habendum confirmavimus vobis ursi et leoni et lupeni germani filii lupeni atrianense una pecia de terra nostra bacua, quod habemus in locum beteri ista parte et coniunta ad flubio de ipso locum beteri finibus salernitane per hec finis: a parte occidentis fine qualiter decurrit ipso flubio: a parte meridie fine arena propinquo litore maris: de alia parte qualiter pergit via qui est . . . : de alia parte fine ursi atrianensi, qui dicitur de dumeti, sicut plescu maiore discernit et rectum pergit in ipso flubio. per iamdicte finis totum et inclitum cum omnia infra se habentibus, et suis pertinentiis et cum bice de via sua illut vobis iamdicti germani donavimus ad securiter et firmiter amodo et semper vos iamdicti germani quam et vestris heredibus illut habendum, possidendum, dominandum, omnia inde faciendum quod volueritis, absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione. et pro hoc donum firmandum launegilt a vos iusta legem recepimus manicione nuscinii pario uno in omnis deliberationem, sicut inter nos combenit. de qua nos supradicti arechis et iaquintus obligamus nos et nostros heredes amodo et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque heredibus inclita supradicta nostra donatione da omnis homines omnique partibus. et si taliter illut vobis vestrisque heredibus defensare non potuerimus, tunc, sicut in lex langobardorum de donum et launegilt continet, ita nos et nostris heredibus vobis vestrisque heredibus adimpleamus et persolbamus vobis iustitiam. et si taliter etc. <i>Qui nequit stare promissis, tenetur solvere triginta auri solidos constantinianos</i>. nam quando nos inde quesieritis habere autorem et defensorem, nos autem et nostris heredibus illut vobis vestrisque heredibus defensemus et omnia vobis adimpleamus per illo hordine et ratione, sicut superius legitur. et taliter scribere rogavimus te iaquintus notarius. actum in sacro salernitano palatio. + ego qui supra arechisi comes + ego rodelghisi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 201-201, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.