useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0371
Signature: 0371
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
984, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio eius gloriosi principibus, mense december tertiadecima indictione. Ideo que nos, hi sumus stephanus filius maioni de locum tostazzu finibus nucerie, quam et ego mulier nomine maralda et uxor sum predicti stephani quoniam declarati sumus, quia non habemus filium nec masculum nec femina, qui nobis hereditare aut succedere debeat; modo quidem, sicut domino placuit et nobis dominus inspiravit, pro amore omnipotenti deo et salvationis et redemtionis hanime nostre, ante presentia leoni iudici et subscripti boni hominibus, bone nostre bolumptatis, per hanc cartula pro cristi et salvatori nostra misericordiam et pro salutis hanime nostre et nostris parentibus, offeruimus nos ambo nominati stephanus et maralda vir et uxor unanimiter parique consensum in hecclesia vocabulum sancti martini, qui dedicatum et fundatum est intus ipsa firmitate noba nucerina de ipsum monticellum, tota et inclita ipsa rebus nostra, quem habemus in dictum locum tostazzu cum arbustis vitatis et castanietum, quantum nobis est pertinentem, que est nostra sortionem de ipse tribus pecie de terra; duo cum arbusti vitatis, et una cum castanietum et aliis arboribus suis. prima pecia cum arbustis vitatis, que est in locum tostazzu, ubi proprio toppi et genucianu dicitur, habet finis: a pars semptemtrionis fine via publica: a pars orientis fine terra sancti laurentii et perexet usque in fine que fuit odelchisi diaconi, quod modo retinet et dominat dominicus presbiter filius cunari: a pars meridie fine ipsius dominici presbiteri: a pars occidentis fine de heredes dauferi qui fuit castaldus. secunda pecia cum arbustis vitatis in dictum locum tostazzu, ubi proprio cannitu dicitur, habet finis: a pars orientis fine via publica: a pars meridie fine terra domnica: a pars occidentis fine cennami filius ciceri: a pars septemtrionalis fine de heredes gualprandi, quod modo retinent et dominant maraldus subdiaconus filius petri. ipsa tertia pecia de terra cum castanietum in eodem locum tostazzu abet finis: de supter parte a septemtrione fine via publica, que pergit ad stavi: a pars occidentis fine terra sancti quirici: de super a pars meridie, quomodo serra de ipsum munticellu discernit, fine terra sancte marie plevis de nuceria: a pars orientis fine terra domnica. de ista supradicta tres clausora, quomodo superius finis posite sunt, cum finis et vice de vie sue et cum omnia infra se habentibus, trasactibus nomen et a funditus inclitam quartam partem infra supradicte finis in prephata hecclesia sancti martini offeruimus; in tali ratione, ut amodo et semper ipsa iamdicta hecclesia et eiusque rectores ipsa supradicta rebus quod in eadem hecclesia offeruimus, eos habendum, dominandum, possidendum, et de ipso frugium omnia exinde semper faciendum quod voluerit. quam et per bonam convenientiam et sua bona volumptate guadia dedit cicerus, qui est uterinus germanus meus petri presbiteri filius amati qui est rector et custos ipsius hecclesie ipsius sancti martini, et mediatorem ei posuit berenardus filius iaquinti de locum torriccle; tali ordine, ut per nullis modis vel rationibus querant ipsa nostra offertione removere aut contrare; et si eos removere seu contrare voluerit per quabis rationibus, ut de potestate de ipsa hecclesia et de eius rectores eos tollere quesierit aut presumpserit, obligavit se ipse cicerus germanus meus et suos heredes per ipsa eadem guadia, ad componendum ad predicta hecclesia vel ad eius rectores viginti aurei solidi constantiniani, et per invitis taciti et vacui exinde permaneant omni tempore, et predicta nostra offertione omni tempore firmiter et securiter habeant ipsa iamdicta ecclesia sancti martini et eius rectores; ex qua promisimus et obligavimus nos nominati stefanus et maralda vir et uxor, et nostris heredibus ipsa supradicta rebus in prephata hecclesia sancti martini et ad eiusque rectores predicta rebus, quod ibidem offeruimus, antistandum et defensandum ab omnibus hominibus. quod si etc. <i>Statuta multa viginti aureorum solidorum constantinianorum</i>. Si autem ipsa supradicta rebus que est nostra offertione, pars de episcopio aut de dominiis ipsius hecclesie eos tollere aut contrare voluerit ipso frugium de ipsa supradicta rebus, ut de potestate de ipso sacerdote siad distractum, tunc presentaliter ipsa supradicta rebus cum ipso frugium redeant ad potestatem de nostris heredibus; et ubi ad potestatem de nostris heredibus redierit, semper per ista cartula ipsa supradicta rebus cum ipso frugium omni tempore redeant ad potestatem de ipsum rectorem eiusque hecclesie, qui in eadem ecclesia officiaverit et regimen exinde habuerit, et ad prephatam hecclesiam, ad eos semper habendum in predicta ratione ipsa hecclesia sancti martini et eius rectores. quam te guisonem notarium scribere rogavimus. actum nuceria. + ego qui supra leo + ego iohannes presbiter + ego petrus diaconus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 216-218, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.