useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0385
Signature: 0385
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
986, Salerni
  
x
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filii gloriosi principibus, mense magius quartadecima indictione. ideo que ego iohannes filius quondam iohanni gaidoni, quum mihi est pertinentes rebus a pars predicti genitori meo et per sucessione in locum campiliano salernitane finibus, congruum est mihi nominato iohanni ex eadem rebus venumdare feri cognati mei filio quondam iohanni qui dicitur vamvacari; et ydeo ego superius nominatus iohannis, sicut mihi congruum est, mea volumtate ante subscripti ydonei ominibus pro anc cartula venumdedi adque ad semper avendum confirmabi tibi nominato feri ex eadem rebus de eodem loco campiliano per hec finis et mensurie: a partibus orientis, sicut decurrit aqua de molinum qui ibi est, sunt exinde passi quadraginta nobem: a pars septemtrionis, sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi centum nonaginta: a partibus orientis, sicut decurrit bia antica, quomodo revolbit per ipsa fine usque in flubio pecentino usque ad fine de erede roffrit, et mensurabimus illut da ipso flubio et usque ad fine de erede roffrit, sicut terminatum est, passi centum: a pars meridie, sicut decurrit ipso flubio pecentino et rebolbemte per ipsa aqua usque in predictum molinum. hec vero res, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, trasactibus nomen funditus cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua illut tibi nominato feri venumdedi, securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis. et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra bindictione a presentis recepi a te nominato feri statutum pretium, y sunt auri solidos de tari numerum quadraginta ana quadtuor auri tari voni per unoquoque solido in omnis deliverationem, sicut inter nos comvenit: finitoque vero pretium ipsum aput nos, ex qua re promitto, per vona convenientia guadia tibi nominato feri dedi, et mediatorem tibi posui me ipsum et iohannes atrianonse filius leoni pelluli; et per ipsa guadia obligo me meosque eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi nominato feri quam et ad tuis eredibus predicta nostra bindictione cum bice de bia sua ab omnibus ominibus omnique partibus. quod si etc: <i>Qui pacta non servet, tenetur solvere octoginta aureos solidos constantinianos</i>. quando autem tu vel tuis eredibus de suprascripta nostra bindictione per vos volueritis inde exet auctores, potestatem et licentiam abeatis vice nostra et de nostris eredibus cum ista cartula et cum quinque alie scriptionibus pertinentem de suprascripta rebus, et cum quale alia rationem inde avere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, quomodo aut qualiter volueritis; nam quando me vel meos eredes quesieritis inde auctores avere et remiseritis aput nos ipse suprascripte quinque scriptionibus, ego autem meique eredibus semper defensemus et adinpleamus tibi tuique eredibus omnia, quantum et quomodo superius legitur, per suprascripta guadia et obligata: post vero fine facta, monimina ipsa salba aput vos remittamus ad avendum illa in predicta ratione. quam te iohannes notarius scribere rogabimus. actum salerno. + ego ioannes + ego ursu + ego andrea
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 236-237, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.