useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0388
Signature: 0388
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
986, in Lucania
  
x
+ In nomine domini anno tertio principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio gloriosi principibus, mense agustus quartadecima indictione. memoratorium factu a me ligori atrianense filius iohanni, eo quod ante supscripti testes per vona convenientia tradidit ego berenardi presbiteri una ecclesia mea vocabolum sancti iohannis que a nobo fundamine ego construxit in monte qui dicitur tulisino lucaniense finibus, cum terra mea que ego in eadem hecclesia pro anima mea illut ibidem optulit in ipso locum ibique coniunctum cum ipsa hecclesia; seu et ego ibidem offeruit tres scurie et tres capre cum uno pario de bovi et cum una backa et cum alie tres scurie, quem leo germanus meus pro anima sua in eadem hecclesia offeruit. ideo trasactibus nomine a funditus illut eidem verenardi presbiteri ad tenendum et dominandum cum ipsa hecclesia et omnia sua pertinentia ei tradidit diebus vite sue, et ipsa terra quem ego ibidem offeruit as finis habet: de una parte fine balle, et inde perbadit per fine de heredibus constantini germani mei: de super parte fine serra que est in partibus septemtrionis, et exinde rebolbente et descendente per fine de ipsa heredes constantini et perexiente in ipsa hecclesia. hec vero rebus per suprascripte finis totum et inclitum, ut supra dictum est, cum ipsa hecclesia cum pertinentia ipsius hecclesie ipsius berenardi presbiteri tradidimus cum vice de viis suis, ut ille diebus vite sue ad suam teneat potestatem predicta hecclesia, et ibidem die noctuque officiare et officiare faciat, sicut sacerdos billanos, et det in ipsa ecclesia omni anno de quantum exierit de ipse terre et de ipsa hecclesia valiente tres solidos, unde faciamus parationem in ipsa hecclesia quod ibidem meruerit, et quidquit in ipsa ecclesia introierit, sue sint potestati faciendi omnia quod ei placuerit; preter si talem causam intraverit in predicta hecclesia, ut in honorem ibidem pertinead habere, semper siant in ipsa ecclesia et nullam inde queras tollere: sepultura vero et votationes, et cum ipsi bovi et cum predicta bacca et ipse scurie et ipse capre et cum filiis filiabus quod ille genuerit, totum in eius sit potestate faciendum exinde iusta rationem omnia quod ei placuerit, et omnes fruges et quicquid de supradicta rebus ille fecerit aut tulerit, totum sit sue potestati faciendum exinde quod voluerit, excepto quod omni anno det in ipsa ecclesia solidos tres, unde parationem faciamus in ipsa hecclesia. et ipse presbiter a presentis tradidit in ipsa hecclesia unum liber comitem plenarium vonum, ut omni tempore siant in ipsa hecclesia, faciendum quod voluerit; et ad die obiti sui quantum quamque mobilia ille modo habet vel in antea parare potuerit, sceptuatum servos et ancillas, tertiam partem deant in ipsa hecclesia, et due sortis sibi habeant, faciendum omnia quod ei placuerit, et non ego nec nostris heredibus predicta hecclesia non queramus ei tollere aut contrare, sicut eius brebem continet. unde nobis, ut superius legitur, nobis adimplendum guadia nobis dedit ipse verenardus presbiter et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per headem guadia hobligavit se, ut si taliter omnia que supra legitur, nobis nostrisque heredibus non adimpleverit, componere hobligavit se mihi meique heredibus triginta auri solidos costantinos, et omnia, ut superius legitur, per imbitis nobis complire, et annualiter pro censum de ipsa hecclesia deant nobis in nativitate et in pascha domini unum parium de oblate et unum cerium bonum. et hunc brebem scripsi ego antipertus notarius qui interfui. + ego ioannes
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 241-242, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Lucania
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.