useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0401
Signature: 0401
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
988, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri iohanni glorioso principe, mense september secunda indictione. ideo que ego nos, hi sumus petrus filius quondam adelprandi quam et ego mulier nomine maralda filia iohanni de locum nuceria et uxor sum supradicti petri, quoniam declaratam quia mihi que supra maralde est pertinontem rebus per gradum parentum meorum a parte predicti iohanni genitori meo, et congruum est mihi que supra mulieri illos vindere sesami et litti germani filii quondam licti qui sunt consobrini fratri mei. Ego que supra maralda feci exinde notitiam ipsius petri viro meus et letitie filia mea nostra, quem de ipso petrus viro meus genita et cretam abui, et mari fratrem meum qui sunt mundoaldi mei, in cuius mundium me subiacere palamfacio, et eis postulavit, ut mihi inde esse consentientes anc adinplendum ista mea vinditione, et una simul pariter cum eis perreximus quoram presentia leoni iudici cui hec omnia nota fecimus. ipse vero iudex, secundum mandatum legis, per ordine me superius nominata mulier interrogavit et inquisibit, ne forte aliqua violentia esse patibula ab ipso viro meus aut a quacumque hominem; ecce in eius presentia manifesta sum, quod pura et sincera mea esse bona volumptas ipsa suprascripta rebus mea cum ipso viro meus venumdare, quorum ipsi vir et mundoaldi mei mihi consentientes fuerunt, et pro stavilitatem una mecum in anc cartula suis manibus posuerunt. et per notum et absolutionem ipsius iudici nos superius nominati petrus et maralda unianimiter parique consensum per hanc cartula venumdedimus vobis predicti sesami et licti germani filii nominati licti tota et inclita omnis rebus mea stavile, quantum quantoque mihi que supra maralde fuit et est pertinentem a parte predicti iohanni genitori meo, quem habeo in locum nuceria vel per aliis singulis et dibersis locis, exceptuatum due pecie de terris quod vobis non venumdedimus; una in locum nuceria ubi ad pratu dicitur, quod reserbavimus ad nostra potestatem, et ipsa alia pecia quod vocamur a la fusara, quod venumdedimus iam preteritis annis ad heredes ermengardi; nam ipso aliud ubicumque exinde inventus dederit, sibe in montibus, sibe in planis, qui mihi in sorte da bobis evenire debuerit et mihi que supra maralde est pertinentem a parte predicti iohanni genitori meo cum finis et viis suis cum usu aquarum et cum omnibus suis pertinentiis et infra se abentibus, totum et inclitum illos a funditus vobis qui supra sesami et litti in integrum benumdedimus, exceptuatum ipse duo pecie quod supra diximus, quod vobis non venumdedimus, una ad pratu et alia ubi dicitur a la fusara. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra vindictione nunc a presentis recepimus a bos qui supra germani sesamu et littu statutum pretium, i sunt aurei tari boni numerum viginti duo in omnem deliverationem, sicut inter nobis convenit. finitoque pretium ipsum apud nos ea ratione, ut a nunc diem presenti et perpetuis temporibus vos prenominati sesamu et lictu quam et vestris heredibus predicta nostra vindictione, ut superius legitur, in omnibus securiter et firmiter eos habere et possidere valeatis, et faciatis exinde omnia quod volueritis absque omni contrarietate nostra vel de nostris filiis et heredes aut cuiqua ominibus. ex qua promisimus et guadia vobis qui supra sesami et licti dedimus et mediatorem vobis posuimus petrus filius ciceri; et per eadem guadia obligavimus nos nominati vir et uxor et nostrisque heredibus vobis predicti sesami et litti quam et ad vestris heredibus predicta nostra vindictione, ut superius legitur, ab omnibus hominibus antistare et defensare promittimus quod si etc: <i>Emptores pacta non servantes tenentur solvere duplum pretium</i>. si autem de ex dicta rebus vobis vel ad vestris heredibus causatio fuerit exurte et per vobis ipsis inde volueritis exe autores et defensores, in omnibus licentiam et potestatem habeatis vos et vestris heredibus cum ista cartula et cum omnis alia monimen et ratione vestra et nostra, que inde habere potueritis, exinde causare et omnia agere et perficere, et rebus ipsa vobis defensare, sicut vultis. nam quando nos vel nostris heredes quesieritis habere autores et defensores, nos autem vel nostris heredibus rebus ipsa vobis defensemus et omnia adinpleamus, sicut superius legitur, exceptuatum ipse duo pecie de terris quod supra diximus, quod vobis non venumdedimus; nam ipso aliut totum et inclitum ad vestram remisimus et tradidimus potestatem in suprascripta ratione. quam te guisonem notarium scribere rogavimus. actum nuceria. + ego qui supra leo + ego petrus diaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 256-258, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.