Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0407
Signature: 0407
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
989, Luceriae
x
+ In nomine domini domno basili divina gratia imperator augusto deo propitius Tricesimo
secundo anno imperii eius, et vicesimo septimo anno cum eo regnante domno constantino
frater eius santissimis imperatoribus nostris, mense magius secunda indictione. Ideo que nos
viri et veri germani nomine iohanne et eodo et godeni presbiter filii cuidam iohannis, qui
sumus commorantes ex castello monterotario, qualiter intus cibitatem lucaerie ante presentia
polcari iudicem et nobiliores hominum, qui hic subter conscripti sunt, clare enim facimus, quia
habemus ad communiter una pecia de vinea ex predictum genitorem nostrum in escla esta pars
flubio perticatam non longe hab ac cibitate lucerie, quem predictus genitor noster ipsam
vineam emptam illam habuit a gizzo filio iohannis, unde aput nos firmam retinemus cartulam
emptionis ab illo firmatam, quem hisdictam vineam congruum nobis est bindere vobis
veri germani nomine mari et adoni et poterisi filii quoddam garempoti, bona etenim nostra
bolumptatem incipientem primo per haec fines: de prima pars quod a medio limite et fine
ipsa vineam bolgari, inde sunt per latitudo passi viginti et tres: a secunda pars quod est a
medio limite et fine ipsam vineam symeoni filii mili monachi, inde sunt per longitudinem
passi quadraginta quattuor: de tertia pars quod est a predicto flubio perticata, inde sunt
passi per latitudo viginti duo: A quarta autem pars quod est a medio limite amuri filii pauli,
inde sunt per longitudinem usque im prioras fines passi quadraginta duo. Inter iste namque
finis et mensure, que prelegitur, exdictam vineam nec nobis neque ad nostris heredibus, neque
quartam partem uxoris nostre, neque ad nullum quempiam hominem nichil exinde reserbavimus
nec dicimus remaneret aliquam portionem, Set una cum mediis limitibus et cum via
et andita sua cum legitima transita et exita sua, nec non et cum medio palmento suo, et
cum inferius et superiusque suis, cum suis omnibus pertinentiis integram ipsam vineam venundedimus
vobis qui supradicti emptori nostri possidendum. de quo pro constabiliscendam
hanc nostram benditionem recepimus a vos qui supradicti emtori nostri finitum pretium sex
solidos constantinianos ex aurum boni per caput: finitum dicimus aput nos habere receptum
pretium Ea videlicet rationem, ud amodo et semper tam vos qui supradicti emtori nostri quam
et vestris heredibus supradicta nostra benditionem in integrum, sicut supra legitur, habere et
possidere valeatis et faciatis exinde, quemammodum vobis vel ad vestris heredibus placuerit; et
hoc repromittimus nos et nostris heredibus hobligamus vobis et ad vestris heredibus, ut hanc
nostra benditionem nos vobis ab omnibus hominibus et a quartam partem uxoris nostre antistare
et defendere promittimus. quod si noluerimus etc: <i>Sequitur consueta formula. Si emptores
pacta non servent, tenentur solvere duplum pretium</i>. quem te alarico clericus atque notarius hanc
cartulam nostre benditionis scribere rogavimus et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione
feliciter.
+ ego qui supra polcari iudex
+ ego ioannes
+ ego iohannes
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 205-266, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Luceriae
Codex Diplomaticus Cavensis 0407, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0407/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success