useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0419
Signature: 0419
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990, Amalphiae
  
x
+ In nomine domini dei salvatori ihesu christi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis et imperialis patricii anno tricesimo secundo, et tertiodecimo anno domni iohannis gloriosi ducis filii eius, die vicesima mensis ianuarii indictione tertia, amalfi. Certum est me leo presbiter et abbas monasterio beati benedicti confessoris et eximii abbatis, quod constructum et edificatum permanet in locum qui vocatur ircli, a presenti die commutare et comcamniare visus sum vobiscum domno marino filio marini iudicis atrianensis filii ursi de iohanne de domna blattu; Nos vobis dedimus per absolutionem suprascripte gloriose potestatis ipsam vineam suprascripti nostri monasterii, quam habuimus in veteri, ubi proprio loco scrofole vocatur, cum cammara fabrita et duobus palmentis simulque lavello infra predictam vineam habentem, que continet fines: a capite finis est ipsa ripa de castello: a pede vero usque at ipsam ripam de scrofole: ab uno latere parte orientis coniuncta est ipsa vinea cum causa constantini iuncatella filii iohannis comitis, revolvente de sub ipsa fine eius et exet usque in finem oause ecclesie sancti cesarii et per finem cause ipsius ecclesie usque at pedem: et de alio latere parte occidentis coniuncta est cum causa ecclesie sancti petri, habentem latitudinem in capite, hoc est per faciem de subtus de predicta cammara, passos viginti tres et cubitum unum: in iusu vero in pede de causa constantini iuncatelle continet latitudinem a fine de causa sancti petri usque in finem suprascripti constantini passos triginta octo: sub ipsa fine iamdicti constantini continet latitudinem a fine cause ecclesie sancti petri usque at finem cause ecclesie sancti cesarii passos quadraginta septem et medium. aliam unam mensuram fecimus in iusu in ipso loco ubi inferius reclaramus, mensuravimus ab ipsa ripa de scrofole in susu longitudinem passos quadraginta tres, et in ipsis quadraginta tribus passibus mensuravimus latitudinem per traversum et continet ibidem a fine cause sancti petri usque at finem cause sancti cesarii passos triginta tres: toti ipsi suprascripti passi mensurati sunt ad ipsum passum qui signatum est in columna marmorea ecclesie beati mathei apostoli salernitane civitatis. suprascriptam vineam vobis dedimus cum vice de viis suis et omnibus infra se habentibus et pertinentibus, unde in suprascripto nostro monasterio nichil remansit. Unde at vicem illius recepimus a te suprascripto marino ipsam rem vestram posita in cetara, que est pastinata vinea pomiferis et terra vacua et silva et talleis de insertis per has fines: a supra parte occidentis usque in ipsa serra: de subtus parte orientis usque in ipsum fluvium: de uno vero latere parte septemtrionalem ab ipsa predicta serra in iusu est finis de urso germano vestro, sicut ipsi termini sunt constituti, revolvente per pedem de cause ipsius ursi germani vestri vadet indat partem septemtrionalem usque at finem gutti filiis leonis de gutto de iohanne de domna blattu, hoc est usque at ipsam serram et sicut decurret per finem ipsius gutti usque at flumen: de alio vero latere parte meridie fini finem iohannis filii suprascripti leonis de gutto, sicut termini positi sunt de susu in iusu, et revolvet per pedem de causa ipsius iohannis indat partem meridiem et vadet usque at ipsam vineam eiusdem iohannis et sic per finem eius descendet usque at predictum fluvium: fecisti nobis unam mensuram iusu at pedem per ipsam viam publicam, que est iuxta flumen, et continet latitudinem a fine suprascripti iohannis usque at finem gutti germani sui passos triginta septem et medium, et susu per pedem de ipso toro, hoc est in ipso plano ubi ipsa vinea facta est, continet latitudinem a fine iohannis usque at finem gutti germani sui passos quinquaginta septem; in susu vero iam non mensuravimus, set per omnia habeamus et possideamus illud, sicut continent ipse scriptiones quas fecistis de divisione cum ipsis germanis vestris; longitudinem mensuravimus ab ipsa fine a pede ursi germani vestri usque iusu at flumen et sunt passi sexaginta: tali ipsi passi mensurati sunt ad ipsum passum que in columna predicte ecclesie sancti mathei signatus est. et qualiter suprascriptam re per fines et mensuram conclusisti, taliter eam habeamus et possideamus cum vice de viis suis et omnibus infra se habentibus et pertinentibus, unde vobis nichil remansit: solummodo habeant exinde viam ursus et leo germani vestri, sicut chartula de ipsa divisione proclamat quam cum ipsis fratribus vestris fecistis, et nos habeamus viam in susu per causam ursi et leoni germani vestri at auriendam aquam de ipsa fontana, ut talem licerem habeamus in predictam fomtanam, qualem tu ibidem habuisti per ipsam divisionem. in simulque recepimus a te suprascripto marino quantum tu et leo frater vester habuistis in ipsa alia costa de cetara que est a parte orientis, hoc est de ipso quod vos toti fratres habuisti in communem cum ipso nostro monasterio in ipsa predicta costa a parte orientis usque at finem iohannis filii mauronis comitis, dedisti nobis exinde ipsam sortionem vestram et ipsam sortionem leonis germani vestri. verumtamen de omnibus, que in ipsa costa a parte orientis habuistis, quam et de ipsa cammara, dedisti nobis exinde ipsam sortionem vestram et sortionem suprascripti leonis germani vestri, quia vobis ab ipsa parte a predicto fluvio de cetara indat partem orientis nichil remansit: tantummodo in ipsa ecclesia sancti petri que ab ipsa parte est, habeatis ipsam licerem, qualem ibidem habent manso et ursus germani vestri secundum scriptiones quas de predicta ecclesia nobiscum factas habetis, in omnem deliverationem et in omnem decesitionem, Ut a nunc die presenti et in perpetuis temporibus plenaria suprascripta vinea, quam nobis super in commutationem tradidimus, de qua nobis dedisti super camnium solidos decem, in vestra et de vestris heredibus sit potestate habendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi seu commutandi, liveram habeatis potestate; et iam aliquando exinde neque a nobis, neque a posteris successoribus nostris nullam requesitionem exinde habeatis non vos non vestri heredes per nullum modum in perpetuum: insuper nos et posteri nostri successores vobis vestrisque heredibus omni tempore ab omnibus hominibus suprascriptam vineam quam vobis in vicariam dedimus, antestare et defensare promittimus: ipsas deces chartulas, quas exinde habuimus, vobis tradidimus. Quod si minime vobis fecerimus de omnibus que superius dicta sunt, componere promittimus nos et nostri posteri vobis vestrisque heredibus solidos centum, et, sicut ipsis chartulis quas vobis dedimus, potueritis conquirere super quam nos vobis reclaravimus, in vestra maneat potestate, et chartula ista firma permaneat in perpetuum. + ego iohannes iudex testis sum + ego lupino de iohanne de lupino de iohanne comite testis sum + ego sergius filio de leone canella testis sum + Ego mauro filius pantaleoni de lupino de iohanne comite testis sum + Ego ursus filius leonis de sergio de urso de domno campulo testis sum
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 282-285, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Amalphiae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.