Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0423
Signature: 0423
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990
x
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus
domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense martius tertia indictione. Ideo que
nos iaquintus et ursu germani filii quondam iohanni et maraldus filius quondam petri qui sumus
thie het nepotes, sicut nobis congruum est, per anc cartulam bicariationis ordine per largietatem
et absolutionem supradicte gloriose potestatis, qui nobis dandum direxid per truppoaldu storesaizo,
tradidimus tibi iohanni atrianensi filio campuli una pecia de terra nostra vacua, que
abemus intus anc salernitanam cibitatem ad ortum magnum suptus archiepiscopatum salernitano
per finis et mensuria: de tribus partibus fine de eredes pandoni, et de una parte fine platea
qui intrant in casili et in curte alfani comitis; et est per mensuria: da pars septemtrionis et da
meridie ana pedes viginti unum, et da pars orientis per ipsa platea et ab occidente sunt ana
pedes sedecim et summisse unum ad iusta manum omini mensuratum. ec tota et inclita ipsa
terra per iamdicte finis et mensuria ipsa percurrit, tibi supradicto iohanni vicariationis ordine
tradidimus, ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum, dominandum,
poxidendum, omnia inde faciendum que tibi tuique eredibus placuerit, absque omni
requisitionem et contrarietatem nostram qui supra iaquinti, ursi et maraldi et de nostros filios
et eredes aut cuiqua ominibus. et pro confirmanda et stabiliscenda hanc nostra vicariationem a
presentis per alia cartula, que aput nos scripta retinemus, recepimus a te supradictus iohannes
una pecia de terra vacua que abetis intus anc cibitatem inter muro et muricino, quod paratum
abetis da urso presbiter germano tuo et da halii germani tui per finis et mensuria: ha
septemtrionis fine anditum, sunt inde pedes duodecim: ab occidente fine tua que iohanni, sunt
inde pedes biginti nobem: a meridie fine facie de muro suptano uius civitatis, sunt inde pedes
duodecim: ab oriente fine que modo retinet filii venedicti de pandola, et inde sunt pedes triginta
unum, totum mensuratum ad tale pedem manum omini quantum ipsa cartula, que aput
nos scripta emisisti, est in capite latam. finitoque vicaria ipsa aput nos ea quidem rationem, per
vona convenientia nostre bolumtatis guadia tibi iohanni dedimus, et nos ipsis tibi mediatores posuimus;
et per ipsa guadia obligamus nos et nostros filios et eredes amodo et semper antistandum
et defensandum tibi tuique eredibus et cui per vos illut vel exinde datum paruerit, da pars
uxoribus nostre et da omnis omines omnique partibus, et non aliquit vobis tollere aut contrare
seum remobere queramus. si autem, etc: <i>Sequitur consueta formula; composita poena quinquaginta
auri solidorum constantinianorum</i>. et taliter scribere rogabimus te ursu notarium. actu
salerno.
+ ego qui supra truppoald stolsaiz
+ ego adelbertus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 295-296, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis 0423, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0423/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success