useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0430
Signature: 0430
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et secundo anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense september quarta indictione. memoratorium factu a me petrus filius mauronti, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia guadia mihi dedit feri filius iohanni et mediatorem mihi posuit iaquintus filius petri, et per eadem guadia obligabit se suoque filios et heredes tali ordine, ut amodo et usque octo anni completi non tollere de nostra potestate terra sua, quod habet in locum campiliano salernitanis finibus per hec finis et mensuriis: a pars meridie fine flubio pecentino, sunt inde passi centum biginti: da pede fine sua, sicut limite discernit, sunt inde passi decem et octo: de super pars fine via, sunt inde passi centum triginta: a pars orientis fine sua, sunt inde passi centum quattuor, totum ad iuxto passum homini mensuratum. infra ipse finis et mensuriis liceat me et meis heredibus eos laborare et pastinare vinea et cannietum, seu salicetum et pomiferis, et fobee, et casa, et reditum ei omnis nostra utilitatem ibidem facere et illui nobis et ad nostris heredibus defensare cum vice de sua da omnis homines omnique partibus; et amodo et usque quattuor anni completi omnis frugium et laborem et vinum et quicquid ibidem fecerimus, totum illut nobis habeamus et nulla sortionem nobis exinde tollere querat: da ipsi quattuor anni in antea usque ipsi octo anni completi demus eis vel ad eius heredes medietatem ipso vinum, et nos nostrisque heredibus tollamus eos medietatem. ad completi autem ipsi octo anni habeamus eos vinea facta et lebata et operata et cultata de super et de supto, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat laboratam et cultatam, seu cannietum et salicetum et pomiferis; et plicaret se ipse feri suoque filius et heredes ad illut dibidere mecum vel cum meis heredibus per medium equaliter: ille et eius heredes tollat eos medietatem, et ego autem et meis heredibus tollamus eos medietatem; et ipsa medietas que nobis inde hebenerit per firmam scriptionem secundum legem bonam factam, illut nobis vel ad nostris heredibus tradere et confirmare et defensare cum vice de via sua da omnis homines omnique partibus; et quando ad dibisionem venerimus, quantum de ipsa terra, casa, aut reditum, aut palmentum aut ortum habuerimus, illut nobis habeamus, et aliut tantum terra eum vinea eorum demus; et si ipsam sortionem nostram de ipsa rebus, si eos sic daturo aut bindituro habuerimus, ut de nostra potestate esset distractum, non habeamus potestatem eos dare cuicumque vel in quabis partibus per qualecumque ratione. preter ipsius feri vel ad eius heredes eos demus ad iuxto baliente pretium que iuxte fuerit appretiatum, et faciamus illi scire ad ipsos hemendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerit eos hemere, sicut dictum est, tunc post ipsa constituta liceat nos et nostris heredibus eos dare cui boluerimus; nam si infra ipsa constituta cuicumque sine illorum volumtate eos dederimus, tunc absque pretium rebertas ad potestate illius et ad eius heredes. et si taliter omnia que supra legitur, nobis nostrisque heredibus non adimpleverit, tunc per ipsa guadia obligabit se ipse feri suoque filius et heredes ad componendum nobis vel ad nostris heredibus quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia, sicut superius legitur, per inbitis nobis adimpleat. et hunc brebem scripsi ego iohanne notarius qui interfui. + ego andreas + ego sandus + ego ahino
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 306-307, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.