useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0441
Signature: 0441
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
991, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense agustus quarta indictione. memoratorium factu a nos garofalus filius quondam leoti et disiio filius inghelgardi presbiteri, eo quod ante subscribtorum testium tradidimus et dedimus iohanni filius campuli de aliola finibus amalfitamorum silva nostra que communiter abemus cum nostris consortibus in locum cetara et falertiu, qui sunt quertieta et aliis arvoribus, qui sunt per as finis: a pars orientis fine terra ecclesie sancti cisari et capu aqua, sicut fine nostra discernit: a pars meridie fine pede monte de falerzu, sicut balle discernit, et descendente in flubio de cetara et prebaricante ipso flubio et coniungente in ballone maiore, et per ipso ballone saliente in toru de imbrici et rectum exiente in flubio de carvonara: de superna pars fine serre. infra ipse finis dedimus ipsius iohanni, ut inde liceat eum lignamen abscidere ad forcas facere, unde pro ipsa lignamen dedit nobis inde duo auri tari. unde per vona combenientia guadia ipse iohannes nobis dedit et mediatorem nobis posui marinus filius petri de eodem locum aliola, tali ordine, ut amodo et usque unum annum completum liceat eum ividem introire usque ipsum constitutum ad ipse forche inde faciendum: ad completum ipsum annum recotere se de ipsa selva. quod si taliter eos nobis non adimpleberit, componere nobis se obligavi decem solidos costantinos et que prelegitur, eos nobis adimplere. et hunc brebem scribsi ego ildericus subdiaconus et notarius. + ego leo presbiter + ego constantino presbiter
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 319-319, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.