useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0442
Signature: 0442
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
991
  
x
+ In nomine domini hoctabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno principatus domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense octuber quinta indictione. ydeo que ego guaimarius comes filius vone memorie guaiferii qui imperatus vocabad, sicut mihi congruum est mea vona volumtate per hanc cartulam ante presentia petri iudici et alios subscriptos testes per vona combenientia commutationis ordine tradidimus tibi domnello presbitero et abbati ecclesia sancte dei genetricis marie, quem domna sichelgaita gloriosa principissa uxor supradicti domni iohanni principis a nobo fundamine construxit intus hanc salernitanam cibitatem in curte sua inter muro et muricino, una tecum adesset theodericus adbocator ipsius ecclesie, terra in quo ipse tribus obside de ipsa ecclesia constructe sunt et casis lingnitiis ibi dedicate in eodem loco retro ipsa ecclesia, quam mihi pertinet per meis rationibus per hec finis et mensuriis: hab oriente fine ipsius domni principis, est inde per mensuria a muro subtano istius cibitatis et usque in via carraria pedes triginta sex et uncie quadtuor: a septemtrionis fine ipsa bia carraria, est inde pedes quadraginta: hab occidente descendente per fronte de ipsa ecclesia et rectum coniungente in cantone de posterola, qui in ipso muro subtano dedicate fuit in illo cantone qui est hab oriente, et inde pedes alii triginta sex: a meridie fine ipso muro, et inde pedes alii quadraginta, et due partis . . . mensuratum ad talem pedem, quantum ista cartula in capite est lata. hanc vero terra per iamdicte finis et mensuriis, in quo, ut diximus, obside ipse de ipsa ecclesia constructe sunt, et cum omnibus intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua tibi iamdicto domnello presbitero et abbati pro vice ipsius ecclesie per vona combenientia commutationis ordine tradidimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique successoribus et pars ipsius ecclesie illut habendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum que volueritis, absque omni nostra nostrorumque eredibus et filios contrarietate vel requisitione: tantum liceant homines ipsi, qui case ipse lingnitie ibi facte habunt, illas inde exsigere et yre cum eas et cum omnibus suis mobilibus ubi voluerint. Unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra commutatione, per alia cartula, que aput nos scripta retinemus, recepimus a vos terra in quo hebrey case lingnitie edificate abunt, que pars ipsius ecclesie habuit in eodem loco inter muro et muricino, per hec finis et mensurie: ab oriente sicut discernit medio defusurio, qui in muro suprano istius cibitatis factum est, et rectum descendente et coniungente in via puplica, sunt inde pedes triginta unum: a meridie fine ipsa bia, et inde pedes quadraginta nobem: hab occidente fine leonti hebrey, et inde pedes alii triginta unum: de super a septemtrionalis fine ipso muro suprano, et inde pedes alii quadraginta nobem, mensuratum ad supradictum pedem; ita ut et ipsi hebrey licentia habead ipse casis similiter inde exsigere et yre cum eas et cum omnibus suis mobilibus ubi voluerint; et ante ipsum iudex et subscriptos ydoneos testes in omnibus meliorata comparuit esse supradicta terra nostra, que in partibus ipsius ecclesie dedimus, de illa que hab ibso abbate recepimus. de qua per vona combenientia obligo me qui supra gnaimarius comes et meos filios et heredes amodo et semper prephatam nostram tradictionem, ut dictum est, tibi tuique successoribus et in pars ipsius ecclesie antistemus et defensemus ab omnibus hominibus omnique partibus; et qualis tempore pars ipsius ecclesie voluerit per se inde esset autores vice nostra, potestatem habead, cum quale monimen et rationem inde habere potuerint, in omnibus inde causare et finem facere et eos sivi defensare; nam, quando nos nostrique filios et heredes quesieritis inde habere autores, nos autem nostrique filios et eredes defensemus et adimpleamus vobis vestrisque successoribus et in pars ipsius ecclesie omnia, quantum et quomodo superius legitur. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaverimus, aut si nos nostrique filii et eredes quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illum vel exinde vobis vestrisque successoribus tollere aut contrare, seu remobere, per vona combenientia componere obligo me meique filios et heredes ad componendum tibi tuique successoribus et in pars ipsius ecclesie trecentos auri solidos costantinos. et tali ordine te romoaldus notarius scribere rogabimus. actum salerno. verumtamen hoc memoramus, quoniam ipsa terra, quam superius nos tibi domnelli presbiteri et abbati tradidimus, est per longitudine secus ipsa bia carraria pedes quadraginta unum et uncie due, et secus ipso muro similiter per longitudine pedes alii quadraginta unum, et due partis de ipsum pede; et ipsa terra quam a vos recepimus, hab oriente incipiente a cantone, qui est a parte occidentis de ipso defusurio et qualiter descendit rectum usque in ipsa bia, et sunt inde pedes triginta duo: a meridie secus ipsa bia habet inde longitudine ipsi pedes quadraginta nobem, et alii quadraginta nobem per longitudine secus ipso muro suprano, totum mensuratum ad supradictum pedem per supradicta obligatione. et taliter subiunsit ego supradictus romoaldo notarius. + ego desigius + ego qui supra petrus iudex + ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 320-321, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.