Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0454
Signature: 0454
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
992, Salerni
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni, et quarto anno principatusdomni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense december sexta indictione. memoratoriumfactu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod antesubscripti testes per bona combenientia una mecum adesset guaiferius castaldus, qui est adbocatoret unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus petri presbiteri filio stephani de terrabacua ipsius ecclesie pertinentes in ipso plaiu, ubi ad ipsa oliba dicitur de intus anc salernitanamcibitatem per ec finis et mensuria: de ex omni parte fine ipsius ecclesie, est enim longitudode duabus partibus ana pedes biginti et per latitudo similiter de duabus partibus ana pedesdecem et octo ad talem pedem, quantum cartula ista in capite est lata. per supradicte finiset mensuria cum bice de bia et cum sericidia a foriis ipsa mensuria inclitum ei tradidimus talitinore, ut amodo et usque biginti anni completi ad suam et de suis eredibus sint potestatemtenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis ibidem faciendum, et casa ibidemedificare, et ibidem residere et abitare usque ipsi biginti anni completi. et per bona combenientiaguadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit petrus presbiter filius quondam nandi; et peripsa guadia obligabit se suosque eredes damdum in pars ipsius ecclesie annualiter pro censumoleum una kandela parbula, dum ille in ipsa ecclesia ad officiandum ierint; et a quo in ipsaecclesia ad officiandum non ierint, deant exinde annualiter ad pars ipsius ecclesie ille et suoseredes usque ipso constitutum aureum tari unum. et per bona combenientia per ipsa guadiaobligabit se suosque eredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere autcontrare, et talia in pars ipsius ecclesie non adinpleberit et aliquit exinde contradixerit, tuncper ipsa guadia obligabit se suosque eredes ad componendum mihi vel ad meis successoribus,seu in pars ipsius ecclesie triginta auri solidos constcntinos. et hunc brebem scripsi ego ademari
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 339-339, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Persons
- cennamus
Codex Diplomaticus Cavensis 0454, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/0454/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success