useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090022
Signature: 090022
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1067, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario quinta indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice Petrus et Alfanus et Iaquintus germani filii quondam Sesami coniuncti sunt cum Urso filio Sergii, et ipsi germani clarificaverunt quod iam transactis fere decem et septem annis suprascriptus Sesamus, pater eorum, et ipse Petrus insimul per firmam cartulam venumdedissent Geczæ matri ipsius Ursi pro parte sua et eiusdem Ursi integras duas pecias de terris vacuis foris hac civitate in loco Iobi ubi proprio Ortelle dicitur. quarum unam dixerunt esse per fines: a parte orientis dixerunt esse finis qualiter adscendit per vallonem usque in illum locum in quo cum alio vallone coniungitur qui dicitur da Cuti, et deinde adscendit per ipsum vallonem da Ortelle usque ubi finitur, et deinde adscendit recte secus terram de qua nunc ipsi Urso duæ partes pertinent et coniungit in mediam sepem, et deinde vadit in partem occidentis per mediam ipsam sepem usque alium vallonem qui discernit ab alia terra de qua ipsi Urso similiter duæ partes pertinent, et per ipsum vallonem descendit in partem septemtrionis et coniungit in suprascriptum ballonem priorem finem. alteram vero ibique in parte occidentis similiter esse dixerunt per fines: a parte occidentis finis viam et per ipsam viam vadit in partem meridiei usque unum terminum qui ibi fixus est iuxta terram de qua ipsi Urso duæ partes pertinent, et ab ipso termino recte pergente in partem orientis usque caput unius vallitelli, et per ipsum vallitellum vadit et coniungit in alium vallonem et per ipsum vallonem descendit et revolvit per polum et coniungit in suprascriptam viam. et insuper venumdedissent eodem Geczæ ut dictum est integram terram cum vinea in eodem loco Iobi ubi Montelucculu dicitur, suptus et prope fontanam per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis finis viam quæ est inter hanc terram et alias res ipsius Ursi, et per ipsam viam mensurati passus triginta et septem; a parte occidentis passus viginti et quattuor; a parte meridiei finis medium limitem qui est inter hanc terram et alias res ipsius Ursi, et passus triginta et unum; a parte orientis finis res ipsius Ursi, et passus sedecim. et pretium ex hoc ipsi Sesamus et Petrus, pater et filius, a suprascripta Gecza pro parte sua et ipsius Ursi suscepissent auri solidos de tarenis sexaginta in omni deliberatione. nunc vero suprascriptus Ursus, dum coram me ut dictum est cum ipsis germanis coniunctus esset, confessus est se ipsam cartulam cum aliis complurimis rebus perdidisse nec iam ullam spem eam inveniendi sibi esse, set tamen ipse Ursus habebat et manu propria ostendebat quandam cartulam in qua de ipsa cartula venditionis declarari videbatur, et per eius notitiam invenimus ipsam venditionis cartulam scriptam fuisse per Romoaldum notarium tricesimo secundo anno principatus domni Guaimarii gloriosi principis et duodecimo anno ducatus eius Amalfis et undecimo anno ducatus illius Sirrenti et nono anno principatus et ipsorum ducatuum suprascripti domni Gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense maio tertia indictione et in ea subscriptum Iohannem iudicem. quod cum taliter factum fuisset, suprascripti germani Petrus et Alfanus et Iaquintus, sicut eis congruum fuit, sua sponte, per convenientiam, per hanc cartulam confirmaverunt eidem Urso integras ambas suprascriptas pecias terrarum per suprascriptas fines et integram ipsam terram cum vinea per suprascriptas fines et mensuras, qualiter eas superius venditas fuisse clarificaverunt, cum omnibus quæ intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis. ea ratione ut semper sint in potestate ipsius Ursi et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eis facere quod voluerint. et per convenientiam ipsi germani guadiam ipsi Urso dederunt et fideiussorem ei posuerunt Constantinum Atrianensem filium quondam Mastali Atrianensis qui cognominatus est Caccabellu, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Urso et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est confirmaverunt ab omnibus hominibus; et tribuerunt ipsi Urso licentiam ut, quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi germani et eorum heredes ipsi Urso et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Urso et illius heredibus centum auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta vero fecit ipse Ursus per licentiam suprascripti genitoris sui. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere iussi. S. + Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 80-82, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.