Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090034
Signature: 090034
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1067, [Salerno]
x
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense octobri
sexta indictione. Ante me Petrum iudicem Landolfus filius
quondam Guaiferii comitis coniunctus est cum Petro cognomento
Sfagilla filio quondam Sergii Atrianensis, et ipse
Landolfus clarificavit sibi pertinere medietatem de tota una
pecia de terra cum castaneto et insiteto et silba que est foris
hanc Salernitanam civitatem in loco Priato, in plaio montis
in quo construnctum est oppidum quod Sancti Adiutoris dicitur,
et dixit totam ipsam peciam de terra esse per longitudinem
et latitudinem in omni loco passus quinquaginta ad iusto
passu hominis mensurata. necnon et ipse Landolfus clarificavit
sibi pertinere vicem in bersatoriis et flondis quod sunt
in eodem loco in plaio ipsius montis, et ipse flondis flondant
ad plagarie ipsius Petri, que ibidem in ipso loco in plaio
iamdicti montis sunt ubi dicitur a lu Carpinu, et ad plagarie
aliorum. et sicut ipsi Landolfo congruum fuit, sua voluntate,
per convenientiam, per hanc cartulam venumdedit ipsi
Petro ipsam integram medietatem, quam sibi sicut suprascriptum
est clarificavit pertinere, de tota suprascripta pecia de terra
cum castaneto et insiteto et silba per suprascripta mensuria
et totum et integrum quantum ipsi Landolfo in suprascripto
loco in plaio ipsius montis coniunctum cum suprascripta
pecia de terra quocumque modo habere pertinuit et
pertinet, cum omnibus que intro illud sunt omnibusque suis
pertinentiis et cum integram ipsam vicem quam sibi ut dictum
est pertinere clarificavit in ipsis bersatoriis et flondis et
cum vice de viis suis et nichil sibi ibidem coniunctum remansisse
dixit. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem
qualiter prescriptum est sit semper in potestate ipsius
Petri et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de ea
facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis
ipse Landolfus suscepit ab ipso Petro statutum pretium
auri tarenos bonos triginta et duo in omni deliberatione.
et per convenientiam ipse Landolfus guadiam ipsi Petro
dedit et fideiussorem ei posuit Guaimarium comitem filium
quondam Guaimarii comitis, et per ipsam guadiam
obligavit se suosque heredes semper defendere ipsi Petro et
eius heredibus integrum illud quod ei venumdedit ut dictum
est ab omnibus hominibus; et tribuit ei licentiam ut,
quando ipse Petrus et suos heredes voluerint, potestatem habeant
illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus
monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut
superius scriptum est ipse Landolfus et suos heredes ipsi Petro
et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere
ipsi Petro et eius heredibus viginti auri solidos constantinatos
et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripto
disturvato ne noceat quia legitur et totum et. Et
taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 113-114, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 090034, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090034/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success