useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090052
Signature: 090052
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1068, Salerno
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense aprili sexta indictione. In sacro Salernitano palatio, ante me Siconem comitem et iudicem Stefanus Amalfitanus filius quondam Iohannis qui dictus est da lu Balneo coniunctus est cum Urso qui Cafarellus dicitur filio quondam Sergii, et per ipsum Stefanum hostensa est una cartula continente: ... Et cum fuit hostensa et lecta, sicut ipsi Ursoni congruum fuit, sua boluntate, per convenientiam, per hanc cartulam manifestavit ipsi Stefano ex integra ipsa terra cum vinea et cannieto per suprascriptas fines et mensuras et quantum eidem Stefano ibi coniunctum in parte meridiei et in parte septemtrionis pertinet extra suprascriptas fines et mensuras, sicut ipsa cartula continet, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentjiis et cum bice de ipsis viis, ad faciendum ex eo ipse Stefanus et eius heredes omnia quod voluerint, absque contrarietate ipsorum Ursi et Pulixene uxoris eius filia quondam Alferii et heredum illorum. et per convenientiam ipse Ursus guadiam ipsi Stefano dedit et ei fideiussorem posuit Maurum qui Pappacarbone dicitur filium quondam Marini, et per ipsam guadiam ipse Ursus obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Stefano et illius heredibus integrum illud, de quo sicut suprascriptum est ipsi Stefano manifestavit, a suprascripta Pulixena uxore sua et ab eius heredibus et ab omnibus hominibus et partibus quibus per ipsos Ursonem et Pulixenam et per eorum heredes illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit et qui pro illorum parte et dato de eo ipsi Stefano et illius heredibus aliquas causationes preposuerint; ab aliis autem hominibus et partibus et cum voluerint, potestatem habeant ipse Stefanus et eius heredes illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Ursus et eius heredes ipsi Stefano et illius heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam, per ipsam guadiam ipse Ursus obligavit se et suos heredes componere ipsi Stefano et illius heredibus centum auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere. suprascripte vero vie discernunt inter hanc terram cum vinea et cannieto et aliam terram cum vinea et cannieto ipso[rum Ursi] et P[u]lissene, in quibus viis ipsi Ursus et Pulissena vicem et pertinentiam habent. Et duas c[artulas] unius tenoris, hanc quam ipse Stefanus et aliam quam ips[i] Ursus et Pulixe[na] retinet, tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 160-161, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerno
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.